DE

. DEORVM INVOCATIONIBYS

I5 QVAS IN

;o

I COMPOSEMDIS CARMIIBVS POETAE ROMAl FREQVESTANT.

:0

ico

DISSERTATIO IMVGVRALIS

QVAM AD SVMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES AB AMPLISSIMO PHILOSOPHORVM MARPVRGENSIVM ORDINE RITE CAPESSENDOS

SCRIPSIT

PRIDERICVS KNICKENBERa

MARPVRGI CATTORVM. TYPIS FRIEDERICI TYPOGRAPHI MDCCCLXXXIX.

ACADEMICL

V, ILL.

THEODORO BIET

PRAECEPTORI CARISSIMO

HASCE STVDIORVM PRIMITIAS PIO GRATOQVE ANIMO D. D. D.

Digitized by the Internet Archive in 2014

https://archive.org/details/dedeoruminvocatiOOknic

Inter omnes constat poetas ab antiquissimis temporibus a suis numinibus, quae ante omnia fuerunt Musae, carmina sua auspicavisse. Quamquam autem usitatissimus hic mos in- venitur Musaeque frequentissimis fere, quos in carminibus ha- bemus, diis adnumerandae sunt, mirandum est neminem adhuc accuratius inquisivisse, quomodopoetaeipsorum animos abillis in- spirari cogitaverint, num alii dii deaeve nonnumquam Musarum munere fungantur, similia. Usque quaque exstant de religione et cultu quaestiones , de numeris Musarum, nomen unde ori- ginem ceperit, de Romanorum Gamenis, de Musarum imagi- nibus alia, vekit iam Gregorius Gyraldus syntagma de Musis conscripsit (opera ed. Jensius t. 1. pag. 555), quo de patrony- micis gentiliciisque illarum dearum nominibus imprimis dis- seruit, vel Heynius de Musarum religione eiusque originibus et causis (Gomm. soc. reg. Gott. 1766 tom. VIII.); Peterse- nius de Musarum apud Graecos origine numero nominibus egit (in Muenteri Miscellaneis Hafniensibus 1818 tom. I p. 79sqq.); Godofredus Hermannus de Musis fluvialibus Epicharmi et Eumeli (opusc. II pag. 288 sqq.): Gerhardus de earum sculpturis, quae exstant Berolini, scripsit* (»Archaeolog. Zeitung« N. 7 anni 1843), quod idem Visconti in Musee Pie-Glem. I. 1818, Odofredus Muellerus in Archaeologiae p. 629 tractavit; Grauertus duas lectionum indices conscripsit, quae sunt de Gamenis et de vatum nomine ad significandum poe- tarum munus antiquitus adhibito (Monasterii Guestf. 1848 et 1848/49); Deitersii in programmate gymnasii Bonnensis (1868) cxstat inquisitio de Musarum cultu apud Graecos; Schill- bachius dissertationem exhibuit, quam inscripsit »Thespia- corum libri tertii particula, quae est de Musis« (Berolini 1853);

2

ac novissimus Oscarius Bie de Musaruni imaginibus egit (Diss. Berolinens. 1887). Quibus accedunt singula capita in Greuzeri symbolorum tom. III, in Welckeri »Gotterlehre« tom. 1. pag. 702, in Prelleri Mythologia, nonnulla alia in eiusmodi compendiis.

Nos vero non parvi interesse arbitramur de poetarum more agere et consuetudine deoium dearumve auxilium in faciendis carminibus invocandi. Nec vero hoc libello omnem antiquitatem complectemur, sed in Romanorum tantum usum animum advertemus, ac priorem quasi partem id quod conscripsimus quaestionum esse volumus, quibus et Graecorum et Romanorum scriptores aeque respicientur. Quod brevi Deus 0. M. confici praebeat.

Id autem nobis propositum esse videtur, ut

priore parte quaeramus, q u i dii deaeve invocentur quibus- que ex aliis praeter Musas numinibus afflatum poeticum, ut dicere solemus, vates traxerint;

altera parte , quae est formalis, quibus carminum locis poetae numen invocaverint, inquiremus, quo loco versatos deos suos tutelares cogitaverint, quibus formulis in hoc more ex- sequendo usi sint; in fme denique speculum praebebimus, e quo frequentia invocationum in uno quoque poeta eluceat.

Pars prior.

Qui dii deaeve invocentur.

Inquirentibus primum nobis, ut erat propositum, quaenam »vatum numina«, ut ait Ovidius invocentur, non alienum esse videtur, primum inde ab antiquissimis poeseos Romanae tem- poribus incipientes, priusquam Graecis litteris poetae imbuti erant, inquirere, quomodo sua numina Romanorum vates compellaverint, ut ipsos in »vaticiniis« componendis adiuvent. Neque enim , ut nonnumquam legitur , omnes litterae , poesis imprimis, peregrino ex populo Romanis advectae ab ipsorum in- genio omnino alienae sunt, nec propria ad significandas eius modi artes vocabula desunt; sed prisca iam aetate Romani suum habebant Musarum cultum, et vates, .qui sunt poetae, vi quadam divina et »quasi vesania in scribendo commovebantur^)«. Sed admodum paucos inveni locos, quibus eorum numinum, quae soli Romanae genti innata ac propria erant, auxilium a poetis invocetur, nec quidquam novi quaestionibus illis adici posse puto, quae apud Bernhardy L. Rom. pag. 191 et in Grauefti doctissimis sane dissertationibus reperiuntur (Ind. lect. Monast. 1848 et 1849). Nam poetae ultimi liberae reipublicae Romanae saeculi, quorum fere sola opera fatum nostris tempo- ribus tradidit, suos deos cum Graecorum ita conferre amabant, ut, si aliquid commune in utriusque populi mythis reperiebatur, Graecum deum et Romanum in unum confunderent nec genui- num suum habitum et formam conservarent ; id quod singu- larein difficultatem viris doctis praebuit (cf. Roscheri lexicon

1) Isidorus Orig. VIII 7. 3, Varronis locum interpretatus.

4

mythologiae, plurimis locis e. g. sub voce »Diana«, »Faunus« ; nec non s. v. »Gamenae«).

Vetustissimum locum habeo incerti versum in Baehrensii Fragmentis poetarum Romanorum p. 52:

Veterem, Gasmenae, cascam rem volo profari

Et Priamum ^).

Sequitur illustrissimus locus ex Livii Andronici Odusia (Baehrensii Frgm. P. R. p. 37) :

Virum mihi, Gamena, insece vorsutum, qui Homeri versum: ''AvSga laoi svvsrr^, Movaa rell. reddit. At Horatius eundera versum sic latine vertit (Art. poet. v. 141):

Dic mihi, Musa, virum captae post tempora Troiae

Qui mores hominum multorum vidit et urbes. Qui loci quid nos docent? Quamvis materia carminum ex Graeci? Romam iam translata esset , forma certe et locutio genuina et primitiva erat; nam Gamenae sunt numina Roma- norum propria neque his locis, ut postea saepius, pro Musis posita, sed Livius Andronicus Graecorum Musas in suam formam Romanam reddidit, quod sequitur etiam ex frgm. 25:

Nam diva Monetas filia docuit (i. e Monetae filia) Homeri versum respiciens Od. VIII 480:

ovvex ccQcc aqjsag

Oifxaq Mova" idiSa^s e. q. s. Est igitur Gamena filia Monetae, ut apud Graecos Musae filiae MvrjfxoavvTjg (Solon. eleg. frgm. 4). Item pro Zsvg lovem, pro ^A^rjVrjMmerYSim similia; necGraeca nomina deorumrecipiebantur, nisi deerat apud Romanos illis quod responderet, ut Apollinis. Sed in Monetam ut inquiram, num eam sibi fmxerit Livius, quae Mvrjfbioavrrj rcsponderet , fieri non poterit, cum similis locus non existat. Memorabilis quidem luvenalis versus est (sat' VII 55)', quo monetam in re poetica nominat. Quid J3onum poetam faciat canens inter alia dicit:

. . nec qui

Gommuni feriat carmen triviale moneta. An de Moneta dea cogitavit , cum carminis . habitum cum monetae comparet?

1) Animadvertas allitterationem , quae vocatur: Casmenae-cascam, profari-Priamum, quae versum non nullius momenti esse certe efficit.

5

Quac cum ita sint, antiquissimis temporibus Gamenas Musis aequales fuisse apparet , ac posteriore demum aetate ad Gamenas Musarum munera delata esse; nec non Gamenarum cultum antiquitus Romae floruisse Grauertus 1. c. luculenter, ut opinor, probavit.

Sed invenimus etiam aetate Augustea nonnullos apud poetas locos, quibus dii Romanae genti innati ac proprii invo- cantur ; at valde differunt hi loci ab illis, cum tantum ornamenti causa a poetis illa prisca numina vocari constet. Ovidius Fast. I 465. sqq. Garrnentalia describens Garmentam deam invocat, ut his in versibus propitia sit ac poetam adiuvet:

Ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum,

Propositoque fave, ne tuus erret honos. Quae dea, quamquam nomen ad verbum »carmen« accommo- datum esse videtur, non est numen furoris poetici", sed dea, quae a mulieribus potissimum colebatur. Non aliter idem auctor Fast. V 183 in Floralibus describendis Floram deani adloquitur, ut afflatu divino ipsius animum moveat, unde ludi Florales initium ceperint; itemque Janum Fast. I 93, quibus diis simile quidquam apud Graecos non respondebat. In Fastis autem Ovidius singularem inter poetas": Romanos locum obtinet, nam quemlibet deum, cuius forte historiam vel festum canit, precatione adit, ut sibi in componendo carmine faveat et benigne adnuat, qua de re infra saepius et copiosius loquendum erit. Eandem fere rem apud Vergilium habes, qui Palem, pris- cam illam hortorum deam, auxilium rogat, Ge. III. init ; ibid. 294. Tn Gulice autem Pales una cum Musis advocatur, v. 20:

Quare Pierii laticis decus, ite, sorores

Naiades, et celebrate deum plaudente chorea

Et tu, sancta Pales,

Te cultrice vagus saltus feror inter et astra.

Notissima denique res est G ame n arum nomen poste- rioribus aetatibus saepe pro Musarum poni, atque etiam Gamenas invocari, ubi Musas inteUegit poeta. Ita Horatius c. III 4. 21 Galliope Musa invocata dicit:

Vester, Gamenae, vester in arduos

ToIIor Sabinos e. q. s.

6

Neque ullius momenti e?se potest, qnod Ovidius Fast. IV 245 Gamenas »Aonias« nominat, cum intellegat Musas. Item Gornelius Severus (Baehrensii Frg. P. R. p. 355 sq.) frgm. 15 Musas dicit »Aonidas«.

Hoc loco id adiciendum est a nullo poetarum],Romanorum Fauni opem compellari, quamquam certum esse videtur illi facultatem adscriptam esse vates divino instinctu inspirandi, ut ait Ennius in prooemio ad Annalium VII (Fi g. P. R. p. 155): .... scripsere alii rem

Vorsubus, quos olim Fauni vatesque canebant; acFronto deeloq.p. 8- dicit: »Faunos, vaticinantium incitatores«. Gf. Lucretii IV 582: Faunos chordarum sonus dulcesque quere- las canere; Festum s.v. Saturnia; Marii Victorini Art. gram. III 18. Invocationem autem nusquam, ut dictum est, inveni.

II.

lam illis temporibus, cum mens propria Romanorum in- tegerrima esset, visque innata maxime vigeret, Graecorum artes liberales immigrare in Ilaliam coeperunt ac Musae, adiutrices universarum litterarum Graecarum , loco Fauni Gamenarumque numina artium liberalium Romanarum , quae celeriter efflores- cebant, factae sunt. Auctorem huius mutationis , quantum ad nostram quidem quaestionem de Musis attinet, Naevium poetam Varro nominat (Frg. P. R. p. 296 frgm. 3 apud Gell. I 24, 2j:

Immortales mortales, si foret fas flere,

Flerent divae Gamenae Naevium poetam;

Itaque postquam est Orchi traditus thesauro

Obliti sunt Romae loquier lingua Latina ^). Ex hoc igitur tempore Fauni Gamenaeque in sempiternum Musis Heliconis cedere debebant. Nam quamvis Saturnii versus, qui

1) Prave Baehrensius codicum lectiones mutavit in »Orcho traditus thesaurus«. cf, Hertzii edit. /Gell. AUitteratio huius quoque fragmenti memorabilis est.

7

vocalur, forma , Romnnis primitiva, retineatur, re ipsa Naevii versu :

Novem lovis concordes filiae sorores media in mythologia Graeca consistimus, atque hinc incipit infinita paene series Musarum invocationum, quibus inde ab hoc tempore poetae Romani utuntur. Gum vero Ennius, Graecorum apud Romanos propugnator, una cum Graecis vivendi sentien- dique formis repudiata antiqua locutione Latina hexametri formam Romam arcessisset, Latinae litterae paene interierunt, si hoc verbo uti mihi licet, atque Homerum praelegi arbitraris, cum Ennii frgm. 1 audis (Baehrensii Frg. P. R. p. 58J : . Musae, quae pedibus magnum pulsatis Olympum.

Priusquam autem ad ipsam rem accedamus, non alienum alicui videatur, de quaestionibus illis disserere, quae de origine et numero Musarum agunt, num etiam apud Graecos initio N y m p h a e fuerint Musae, an haec opinio ex Romanorum demum religione in Graecorum mythologiam refluxerit, alia, quantum ex nostris de invocatis diis inquisitionibus elici possunt. Sed accuratiores de hac re delicata quaestiones, de qua ad hanc diem magnae lites inter viros doctos existunt, a proposito abhorre^nt ; si, quod in animo habeo, fato perficere concedetur, posteriore tempore, cum etiam de Graecorum poetarum usu deorum auxilium implorandi disseram, subtilius in hanc rem inquiram ; hoc loco sufficiat brevissime dicere, quod mihi de Romanis quidem videtur, num necessitudinem quandam inter Musas eorum et Nymphas intercessisse ex invocationibus concludi possit

Homeri initio Odysseae Movaa et Iliadis ^ed proprium est eius Sai^oviov, est gonius poetae ac eius ipsius Musa, non generale numen, »nieine Gottin« ut ait Schillerus noster. Est deus, de quo Ovidius Fast. VI 5:

Est deus in nobis, agitante calescimus illo; et item Art. am. III 549: -

1) cf. G. Hermann, de Musis fluvialibus Epicharmi et Eumeli (Opusc. II p. 288) - Creuzer Symb. III. - Serv. ad Ecl. VII 21. Plut. Symp. IX 14.

8

Est deus in nobis et sunt cornmercia caeli;

Sedibus aetheriis spiritus ille venit! Haec Musa in uno quoque viro cogitari potest^); itaque loqui- tur Plato de Euthyphi onis (Cratyl. pag. 409 D) et Aristopha- nes de Euripidis Musa, i. e. cogitandi elaborandique virtute (Ran. 1306). Prisca autem certe aetate in corporalem formam Musa redacta unius certaeque deae partem nacta est, iisdemque ex temporibus sine dubio pro una tres vel quinque vel sep- tem vel novem pro una quaque parte artis musicae Musas invenimus. Quis porro dubitat, quin Musarum cultus cum Nympharum, quibus aequa erat facultas inspirandi poetae ingenii, mixtus sit, ita ut optimo iure dici queat: »Musas primitus atque e natura sua et quasi origine Nymphas fuisse^) Cuius reli- gionis reliquiae non paucae posterioribus iam temporibus exstabant, praesertim cum cultus Musarum iis potissimum locis haberetur, quibus foiites amoeni vel silvae exstiterunt opacae, ubi Nymphae versari putabantur^). Suntautem Musae Nymphae; ita tamen, ut non omnes Nymphae Musae essent^), aut earum munere omnino fungeientur ; quoniam autem in silva opaca, in venusta valle, apud fontem serenum animus hominum et mens quasi divino afflatu permovetur, Nymphis, eorum locorum numinibus, vis quaedam maior tribuebatur, qua animos homi- num incitarent, atque hinc est ortum, quod Nymphae intime cum Musis coniunctae saepius pro iis a poetis invocantur.

Afferam statim locos, quibus quae modo dixi probantur. Imprimis autem in poesi bucolica hoc Musarum munereNymphae

1) cf. Cic. div. I. 37 ; Tusc. I. 33.

2) V. Graiierti de Camenis pag. 15; cf. Deitersii »ueber die Yerehrung der Musen bei den Griechen« Progr. gymn. Bonnens. 1868. Welckeri ijriech. Gotterlehre t I pag. 70:^. Azan, quam vocem in Roscheri lexico videas, est filius Nymphae Eratus. cf. Lucil. frgm. 699 (Baehr. P. R. Frg.)

3) C. F, Hermanni Gottesdienstl. Altertiimer p. 68: »lhr Cultus haftet da, wo sie ihren urspriinglichen Character als Quellnymphen be- wahrten«. cf. Plat. Phaedr. 278 B: ftc rb Nv/li^o')v vo.nd ti xul MovofZov. Theocr. VII. 148: Nvftq^ai Kamaktdfq, TJaQvdoiov aoTtog i'/oioai.

4) Creuzerus, Symb. III p. 288. Perperam igitur. Cicero (de Natura Deonim) Maiuu, quoniam Nympha sit, etiam Musam esse iudicat.

9

funguntur, ut Thalia est apud Vergilium dea rustica atque silvana ecl. VI 5:

Prinia Syracosio digrrata est ludere versu

Nostra neque erubuit silvas habitare Thalia. Galpurnius autem omnesMusas silvam colentes fmxit (ecl. VI60):

Protinus ecce torum fecere sub ilice Musae. Invocat autem hasce Musas rusticas Damoetas pastor apud Vergilium (ecl. III 84):

Polio amat nostram, quamvis est rustica, Musam;

Pierides, vitulam lectori pascite vestro. At illustrissimus certe locus est Vergilianus, qui exstat ineclogae VII V. 21, quo carmen suum pastor sic incipit:

Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen

Quale meo Godro concedite e. q. s. Gognomine »Libethrides« etiam saepius Musae ornantur, ita ut manifestum sit hoc loco Musas expressis verbi? Nymphas nomi- natas esse. Servius ad hunc versum adnotaf : »Libethros fons est, ubi coluntur Musae; . . , . ut autem poetae invocent Nymphas, haec ratio est, quod secundum Varronem ipsae sunt

Nymphae quae et Musa<^, nec immerito; nam aquae

motus musicam efficit, ut in hydraulia videmus').«

Idem Vergilius Aiethusam fontem, id est eius fontis Nympham, initio carminis nominat, ut sibi praesto sit (ecl.Xl):

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem! Ex quo sequitur non solum pastores poetarum, sed etiam poetas ipsos a Nymphis carmina auspicatos esse^).

Singularem locum etiam hac in quaestione Ovidii Fasti habent; velut III v. 261, ubi poeta, cum in eo sit, ut Saliorum

1) Nymphae etiam Theocriti pastorem docuorunt c. VII 92: Nvfiqiai yiriixi dCSa^av dv o)(jfa (ioimoXtQvray

quem ad locum adnotat scholiasta: Nvfiqiai, tv fi^jo^vfCa ojg 7r()bq aVjcoXov fX(J^f yd^ fiTtflv ,,av Moi nat'^ fi jui] rig 7taQfQyo)g rdg Ni'/A(pag dnoifi Moi oag.

vid. Deitersii 1. 1. pag. 13.

2) videas porro Callimachi hymnum in Apollinem Delium v. 109: Ni)f,iq)ai QfoaaXCdfg, Ttorafiov yfvog, fvTtarf itarfji

KodftTjoai. f/fya /fvfia 6. q. S. ibid. v. 256: . . . NvfjKpai JrjXCudfg Et,7Cav 'EXft&iiC^g lf{)ov fitXog.

10

festa per Egeriam Nuinae regi dicta canat ^ , hanc rnulierem fatidicam Nympham vocat:

Nympha, mone, nemori stagnoque Operata Dianae, Nympha, Numae coniux, ad tua facta veni! Primum enim Egeria omnino secernenda est a Musis vel Camenis'), quamvis nonnumquam in fabulis coniuncta cum Gamenis appareat ; deindehoc carmine eodem modo appellatur ac permultis aliis locis eiusdem carminis alii dii deaeque, quorum facta canuntur.

Cum autem Nymphae Musarum personas gerant, quid miri habet etiam Naiadas et Dryadas hoc munere nonnum- quam fungi, nempe apud poetas bucolicos? Sunt loci Culi- cis V. 18:

Quare Pierii laticis decus ite sorores Naiades, et celebrate deum plaudente chorea. et Nemesiani ecl. II. 20:

Quae colitis silvas, Dryades, cjuaeque antra Napaeae, Et quae marmoreo pede, Naiades, uda secatis Litora purpureosque alitis per gramina flores: Dicite e. q. s.

Iniuria ergo Deitersius 1. c. Musas a Nymphis seiungit. Romanorum numina genuina, quae prisca aetate Musarum loco ab iis colebantur, e Nympharum numero fuisse satis mihi constare videtur. Nec quidquam miri habet epigramma, quod legimus apud Baehr. Frg. P. R. pag. 403 ex Augustini de musica 3, 2 :

Ite, igitur, Camenae,

Fonticulae puellae e. q. s. Graecorum autem morum vitaeque consuetudinis vis iam ex initio maior erat, quam ut multae eius religionis reliquiae nobis conservarentur, id quod supra dictuni est^).

1) cf. Ov. Metam. X 482 sqq.

2) V. Grauerti 1. 1. pag. 13.

3) videas Schillbachii: »Thespiacorum libri tertii particula, quae est de Miisis«. Diss. Berol. 1853 pag. 10.

11

Sed haec quidem hactenus. Ad ipsam nostram rem accedamns. Meum cum sit primum in eos locos inquirere, quibus poetae Romani in Musarum auxilium se dederint, longum esse puto omnes deinceps locos, qui apud unum quem- que poetam inveniuntur, verbo tenus enumerare, praesertim cum universorum locorum catalogus in fme dissertationis adiectus sit.

Ac primum quidem»Musa« invocatur inde ab Ennii iam temporibus; frgm. (Baehr. F. P. R) apud Gell. 18, 9, 2:

Insece, Musa, manu Romanorum induperator,

Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo. Optimi poeseos Romanorum temporis sequuntur loci notissimi, ut Vergilii Aen. I 8 :

Musa, mihi causas memora e. q. s., vel Horatii Sat. I 5, 53:

Musa, velim memores e. q. s. Rarius, ut videtur, Ovidius pro plurimis su'3 invocationibus solam Musam praesidem carminum appellat ; nomino Fast. II 359 :

Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas. Ex Propertio adfero IV 6, 11:

Musa, Palatini referemus Apollinis aedem^). Locorum insequenti attribuendorum aetati laudo Senecae Epigr. 'A^ (Baehr. P. Lat. min. IV pag. 72) :

Ludei:e, Musa, iuvat, vel Valerii Flacci Arg. VI 515:

Dic age, tuque feri reminiscere, Musa, furoris. Infimae denique" latinitatis est Orestis tragoediae, quae dicitur, V. 350 (Baehr. P. L. M. V pag. 219):

Dic mihi, Musa, precor, qua re materna noverca

Quaerere neglexit e. q. s. Aeque ac singularis numerus pluralis »Musae« per totam latinitatem dispersus invenitur, ita ut iam ex primis mythoiogiae Romanae initiis, quantum hodie iudicare nobis licet, et Musam habeamus et Musas, aeque atque Gamenam et

1) Propertium ex codicum auctoritate cito: Monobiblos (vulgo 1. I), 1. II, III, IV. Ceterum de Propertio videas partis II c.iput 1, de initio carminum minorum.

12

Gamenas. lam Naevius certe neminem nisi Musas respiciebat, cum scriberet (Bell. Poen. Crg. 1 , Baehr. F. P. R. pag. 43) :

Novem lovis concordes filiae sorores, atque etiam Ennii versum iam supra laudavi (frg. 1, Baehr. F. P. R. pag. 56) :

Musae, quae pedibus magnum pulsatis Olympuni Ut etiam posteriorum temporum exempla atferam, Ovidius Met. XV 622 habet:

Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum e. q. s. Vergilius autem de arte mel ex apibus praeparandi Ge. IV 315:

Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem?

Unde nova ingressus hominum experientia cepit? Horatius numquam Musas advocat^ sed Musam vel unam ex Musis certo nomine citatam. Idemque semper unam Musam nominat, cum de munere eius carmina vatibus tribuendi omissa invocationis forma loquitur, velut Art . poet. 83 :

Musa dedit fidibus rell. ibid. 324:

.... Grais dedit ore rotundo

Musa loqui,

aha^). CatuUus contra non nisi plurali numero utitur ac plures tantum Musas nominat, neque umquam unam solam. Recte igitur Riesius ad versum c. I. U poetam hoc loco Musam adire non potuisse adnotat. Neque uUus poetarum Romanorum Musam »patronam« dicit ac »patrona virgo« concinnitate cum »doctis virginibus«, quo adiectiyo nonnumquam Musae ornan- tur, caret^). Una Sulpicia poetria se ipsam cUentem Musae nominat (Sat. 11). At quin spurium sit carmen, ex novissimis dissertationibus dubitari non potest. Vid. Buecheleri praefationem ad Jahnii editionem Persii luvenalis Sulpiciae pag XIV. Ni fallor, intellexit Gatullus Minervam, siquidem non est spurius versus (cf. collegium »scribarum« ad aedem Minervae, de quo M. Hertz, in »Verh. d. Phil.-Vers. zu Flannover^ 18G4).

1) cf. Prop. c. III 3, 37 sq.

2) at vid. Suessii Catulliana in act. sem. philol. Erlangens. 1. 1. pag. 6. cf. Ov. Trist. II. 13.

13

Atque etiam insequentibus temporibus rarae sunt invo- cationes »Musarum« (num. plur.). Nescio, qua de causa; loco Musarum habemus »Pierides«, »deae« alia, plerumque autem unam ex novem (Galliopen, Glio), quae ut vatibus carmina suppeditet, invocatur.

Musae sunt vatum »deae« Ita Gatullus c. 68B. .

Non possum reticere, deae, e. q. s. Valerius Flaccus Argon. V, 217:

Incipe nunc cantus alios, dea, rell. Vergilius duobus locis aequalibus »deas« adit Aen. VII 641 et X 163:

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, Homeri morem imitatus, qui quattuor locis Iliadis hunc exhibet versum :

'EantTs vvv fxot, Movaai^ OXvfinia doo^ax sxovaai rell. 11. II 491, XI 218, XIV 508, XVI 112.

»Divam« pro »deam« habes in Statii Achill. 1 3: »Diva, refer« sc. magnanimum Aeaciden.

Falluntur autem, qui omnibus locis, quibus dea vel diva occurrat, poetam Musam intellexisse contendant. Nam cum, ut infra demonstrabitur, etiam unus quisque deus ut praeses carminis et adiutor compelletur, etiam quilibet alius deus vel dea hoc vocabulo invocari potest. Talem habes Ovidii locum Fast. IV 191, quo Cybelen deam nominat:

»Da, dea, quem sciter.« Doctos Gybeleia neptes

Vidit e. q. s.

Dea ipsa autem Musis, ut poetae cantum afferant, mandatum dat. Vergilius Aen. VII 37 Erato Musae dicit:

Tu vatem, tu, diva, mone! A Venere incertus Ponticorum illorum praefationis auctor, quam Baehrensius Nemesiano vindicat, v. 16 incipit (Baehr. P. L. M. m pag. 172):

Quare, diva, precor ....

Pierias age pande vias! Atque in fme demum fragmenti, si Buechelerus recte coniectavit, ipsam Musam appellat poela v. 22:

14

Vos quoque, quae resono colitis cava Tempea coetu e. q s. Godices autem liabent »qui« pro »quaev<*).

In omni autem poesi, quam ex tota Grarcorum et Romano- rum antiquitate habemus, saepe ut notum est, pro Musarum nomine gentilia nomina et patronymica, quae vocantur, po- nuntur. Poetae Romani vero, ubi talibus noniinibus Musas, ut sibi faveant, vocant, ex magno numero illorum paucis tantum utuntur. Sunt ea »Pierides, Heliconiadae, Pimpleades, Pegasides», e quibus re vera una tantem vox, Pieridum, saepius adhibetur; reliquas per totas litteras admodum sparsim inveni- mus ac rarius. Guius rei causa in ipsis verborum formis posita est. Ab Heliconiadis autem carmina petunt et Ovidius Fast. IV 193:

Pandite, mandati memores, Heliconis alumnae e. q. s. et auctor Anthologiae Latinae nr. 2i^2 (Baehr. P. L. M. IV pag. 259):

Vos, Heliconiadae, lentum submittite carmen,

Garmine somnus adest, carmine somnus abest! Pegasides vocant Vergilius calal. XI 1:

Pauca mihi, niveo sed iion incognita Phoebo,

Pauca mihi, doctae, dicite, Pegasides! et Propertius III 1, 19:

Moliia, Pegasides, vestro date serla poetae! Pimpleam Musam, Gatulli adiectivum a IK^inXeia monte petitum (c. 105, 1) iraitatus, Horatius c. I 2G, 7 sqq. nominat:

.... 0 quae fontibus integris

Gaudes, apricos necte flores,

Necte meo Lamiae coronam,

Pimplea dulcis!

Primum autem locum Pierides obtinent, quam vocem poetae

1) Contrarie e. gr. apud Musaeum I init. Musam opinatur poeta:

EtTtff &fc(, XQvq>£o)v fTKindqTVQa Iv/vov fqo'no>v,

neque Venerem, ut a doctis viris iudicalum est; nnm v. 6 genitivo usus de Venere poeta loquitur, cum, si primo versu hanc deam putasset, vocativo uti deberet:

Avxvov dTtHyyfXXovTfA SuiiiTOQirjv 'Aq^Qodirtjg.

Quamquam non adeo inepte fecisset, si Venerem invocasset.

15

Romani ante alias adamasse videntur. Ex magna copia loco- rum nomino Manilii locum III init:

In nova surgentem maioraque viribus ausum

Nec per inaccessos metuentem vadere saltus

Ducite, Pierides; e. q. s. Vergilius non nisi in bucolicis carminibus Pieridas invocat, ut se adiuvent; nam in Aeneide et Georgicis vel alium deum vel omnino Musam adit. In eclogis exstant quattuor loci, e quibus laudabo c. VIII v. 62:

Haec Damon ; vos, quae responderit Alphesiboeus,

Dicite, Pierides; non omnia possumus omnes! Reliqui loci sunt III 84; IV 13; X 72. Ovidius rarius hac voce usus esse videtur; nam exstant duo tantum ioci, atque ii in Fastis, II 269: '

Dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo, et VI 798:

Pierides, coeptis addite summa meis;

Dicite, Pierides, quis vos adiunxerit isti e. q. s. Ovidius certam personam mavult, quae sibi carmen submittat, ut e. g. loci modo citati versu insequenti Clio e Pieridibus una ei carmen mandat, v. 804: »sic ego; sic Glio« rell.

Numerum singularem »Musam Pieridem« Horatius uno loco adhibet, Melpomenen intellegens c. IV 3:

0 testudinis aureae

Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas! Ovid. Fast. IV 222 Pieris Erato Musa est. Ex Propertio nomino II 10,11:

Surge, anima, ex humili iam carmine; sumite vires,

Pierides, magni nunc erit oris opus^)! Alios locos habes apud Tibullum (III 1, 5; IV 2, 21), luvena- lem (IV 34) alios.

Singularem locum obtinent Musae Sicelides Vergilii, ecl. IV 1:

Sicelides Musae, paulo maiora canamus^).

1) Prave legitur apud Baehrensium : Surge, anima, ex humili; iam, carmina, sumite vires e. q. s.

2) cf. Aristophanis Musam V^/«^vtjt7yv : Ach. 665.

16

Sunt eae Musae certe Nymphae fontium, quae primae pastores Siciliae cantus bucolicos docebant (cf. ecl. X 1), ut prisca aetate sine dubio etiam Pierides, Gastalides, aliae. Non pro- prie pro nomine gentili Musae »Latinae« vocatae sunt in in- certi auctoris (forte Octaviani ex auctoritate optimorum codicum) carmine de Vergilio v. 7, quod invenis in Riesii Anthologia Lat. I, 2 nr. 672 pag. 132:

Musae, prohibete, Latinae! Sed intelleguntur sine dubio Musae, ita ut genii litterarum La- tinarum sint; ceteruni inepte quispiam aut hoc loco aut aliis eiusmodi velut Propertii IV 4, 51 decimam Musam quaei eret Notum enim estMusam propoesi dici posse, qua exre necessario sequitur pro poesi Latina Musam Latinam dici eamque 'per- sonae rem gerere posse.

Easdem fere animadversiones de invocationibus Musarum, quas in usu nominum gentilium et patronymicorum fecimus, licet adnotare in compellationibus singularum ex novem Musarum. Nam illarum, quas Hesiodus theog. 77 nominat: KXeiM EvTSQTirj ts GdXtid ts MsXnoi.itvri ts TsQiptxoQrj zr' ^EQaTU) ts IJoXvjnvid t^ OvQccvirj ts KaXXioTirj ^\ rj ds TiQoqsQtaTdTrj sarlv dnaaswv, quattuor tantum nominibus utuntur poetae Latini, e quibus furorem poeticum petunt: Glio, Galliopen, Erato, Meipomenen. Accedit, quod iam antiquissimis temporibus munera, quibus singulae earum funguntur, fluctuant, neque apud nostros poetas certus usus de muneribus Musarum exstat^). Qua de causa, cum invocant Romani -Musam, nec satis respiciunt mu- nera, quae singulis earum tribuuntur, neque omnes idem munus in eandem Musam deferunt, nec raro metri vis ita praevalere videtur, ut libeia voluntate unam eligant, quam ut carmini faveat appellant ; id quod ante omnes Horatius facere amat , cuius in carminibus plures Musae uno eodemque mu- nere funguntur: c. 111 4, 1 Galliope eadem fere ei praebet,

1) Statius (Silv. I 2, 9) Elegiam decimam esse Miisam se cupere dicit. vid. Hertzbergium ad Prop. 1. c.

2) Aetate Alexandrina, quae vocalur, quomodo haec res se habuerit, nquisivit Oscar Bie »de Musarum iuiaginibus« Berol. 1887, pag. 24.

17

quae c. I 12 Glio. Cf. c. I 1, 32; I 24 Attamen non ne- ganduin est omnino etiam apud Romanos certum quendam usum exstitisse, de quo posteriorum temporum duo leguntur carmina in Riesii Anthologia nr. 88 et nr. 664, quorum prius affero :

Glio saecla retro memorat sermone soluto.

Euterpae geminis loquitur cava tibia ventis.

Voce Thalia cluens soccis dea comica gaudet.

Melpomene reboans tragicis fervescit iambis.

Aurea Terpsichorae totam lyra personat aethram.

Fila premens digitis Erato modulamina fingit.

Flectitur in faciles variosque Polymnia motus.

Uranie numeris scrutatur sidera mundi.

Galliope doctis dat laurea serta poetis^). Quo e numero poetae Latini tres tantum frequentius invocant, Glio, Erato, Galliopen, quibus quarta accedit Horatii Melpomene.

Clio est Musa historiae; velut scholiasta ad Apoll. Rh.III init.: KXsico Xsysrai evQrjxsvai xr^v laTOQiav^). Attamen in maioribus carminibus epicis raro invocatur; ut mihi quidem ex his, quos affero, locis videtur, non tam est dea universae hi- storiae, quam singularum rerum gestarum, quibus illa constat. Ita Valerius Flaccus tota historia expeditionis Argonautarum ut ab Apolline in ipsum effluat, orat ; nam initio libri I dicit : »Phoebe, mone«. Pergens autem, cum singula facta narrat, Glio invocat III 15:

Tu mihi nunc causas infandaque proelia, Clio,

Pande virum ; tibi enim superum data, virgo, facultas

Nosse animos rerumque vias; cur talia passus

Arma, quid hospitiis iunctas concurrere dextras

luppiter? Unde tubae nocturnaque movit Erinnys e. q. s. Incipiunt deinceps pugnae apud Scythas vellere aureo

1) De insignibus Musarum, quae hoc tempore habere solent, egit Bie 1. c. pag. 25. Addendum est Anth. Pal, IX 504, quo loco barbitum MeTpomene gerit, qui apud Horatium Polyhymniae tributus est.

2) Mart. Capellae Musas, quibus Nuptiarum Phil. et Merc. § 27 et 117 caelestia munera et ad orbem stellarum pertinentia tribuit, cum uihil ad nostras qiiaestiones attineant, omitto.

3) In Anth. Pal. autem Clio citharam docet IX 504. (Knickeuberg). 2

18

per Argonautas recepto. Sequimlur bella domestica libro V, quae poeta bis verbis a Glio, ut certum esse videtur, inau- gurat V 217:

Incipe nunc cantus alios, dea, visaque vobis

Thessalici da bella ducis e. q. s. Atque in fme operis VI 515:

Quis tales obitus dederit, quis talia facta,

Dic age tuque feri reminiscere, Musa, furoris. Hanc personam historicam Clio admodum raro in aliis Lati- norum carminibus epicis gerit; recusant eam poetae. Habemus ex melioribus temporibus Statii tantum locum, qui est Theb I. 14:

Quem prius heroum, Glio, dabis? Ex infimae Latinitatis tempore Phocas in vita Vergilii (Baehr. P. L. M. V) Glius auxilium invocat:

0 vetustatis veneranda custos

Regios actus simul ac fugaces

Teraporum cursus docilis referre, Aurea Glio,

Tu mihi e. q. s. In hymno autem Horatii (c. I 12) est locus notissimus, qui supra citatus est'); Pindarum imitatus (01. II 1 ; III 13) poeta canit:

Quem virum aut heroa lyra vel acri

Tibia sumis celebrare, Glio? Juvenalis hoc munus historicum tribuit Galliopae IV 34:

Incipe, Galliope, licet et considere, non est

Gantandum, res vera agitur. Pro epica Musa autem idem Glio inducit Sat. VII init.

Sine certa causa, ut iam saepe monitum est, Ovidio in Fastis invocata Glio historiam festi »Herculis Musarum« narrat neque ullius momenti est; invocat enim poeta omnes Musas, e quibus una respondet (Fast. VI 798):

Dicite, Pierides, quis vos adiunxerit isti e. q. s. (intellegit enim coniunctionem Herculis cum Musis), ac tum pergit: »Sic ego; sic Glio«. Etiam auctor Sulpiciae quae fertur saturae hunc morem gerit. Musa enim initio car-

l) cf. Kiesslingii editionem Horatianam ad hunc locum; Kock in Hermae 1882.

19

minis compellata, ut »precibus descendat clientis et audiat«, inseqaenti versu canit poetria (v. 12):

Dic mihi, Galliope, quidnam pater iile deorum

Gogitat?

Simili modo, ut iam apud Juvenalem vidimus, Vergilius, quod ille Calliopae, Erato tribuit atque hanc deam, ut sibi res gestas narret, vocat Aen. VII 37:

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum

Quis Latio antiquo fuerit status . . . V. 41: Tu vatem, tu, diva, mone! e. q. s. Singularis sane hic locus est; nam Erato, cuius auxilium satis frequenter a poetis Romanis in carminibus componendis invocatur, non nisi ero- tica vi gaudet atque ad eiusmodi plerumque carmina incitare solet. Est enim Erato Musa oQxriaeMq, atque, ut ait scholiasta ad Ap. Rhod., twv Trjg ^AffQodkrjg oqyIcov et hanc vim, cum tutelaris dea invocetur, servavit. Ovidius eam in Arte ama- toria appellat (II 15):

Nunc mihi, si quando, puer et Gytherea favete,

Nunc Erato; nam tu nomen amoris habes^)! Atque ibidem 425:

Docta, quid ad magicas, Erato, deverteris artes? Quid mirum, si in describendis festis mensis Aprilis , Veneri sacri, Erato eorum ritum poetae aperit Fast, IV 195:

Sic ego. Sic Erato (mensis Gythereius illi

Gessit, quod teneri nomen amoris habet). e. q. s. Non aliter Statius quoque in epithalamiis Eratus auxilium orat Silv. I 2. 49:

Hic, Erato iucunda, doce atque in simili illo carmine IV 7:

lam diu lato spatiata campo

Fortis heroos, Erato, labores

Differ, atque ingens opus in minores Gontrahe gyros!

Gontra Alcman hanc vim amatoriam Galliopae tribuerat, cum diceret (frg. 45 Bergk P. lyr. Gr. III p. 849) :

1) cf. Ovidii Fast. 1 467 de Carmenta, quae nomen liabeat a car- mine ductum.

2*

20

Moia' ay^, KaXXiorrcx, ^vyaxeq Jidg

^'Aqx' sQaTwr sntwv e. q. s., quae cerle non totius anliquitatis Graecae sententia fuit. Nam tempore Alexandrino Galliope Musa jtoiyjasMg erat, i. e. car- ininis heroici. Quam vim Romanorum poetae cum respiciunt ium Hesiodi versum sequi videntur, qui hanc Musam nQOipe- QsaTaTrjv dnaaswv nominavit (theog. 77). Itaque Ovidius Fast. V 79 dicit:

Tunc sic, neglectos hedera redimita capillos,

Prima sui coepit Galliopea chori. Atque Lucretius de rerum natura VI 92 hisce eam adit:

Gurrenti spatium praemonstra, callida Musa

Galliope, requies hominum divomque voluptas,

Te duce ut insigni capiam cum laude coronam. Vergilius autem omnes Musas adloquens unam Galliopen nominatim vocat Aen. IX 525:

Vos, o Galliope, precor adspirate canenti*). Notissimus est locus Horatii c. III 4:

Descende caelo et dic age tibia,

Regina, longum, Galliope, melos

Seu voce nunc mavis acuto,

Seu fidibus citharaque Phoebi. PropertiusGalliopae aequum locum atque Apollini tribuit (II 1,3)

Non haec Galliope, non haec mihi cantat Apollo;

Ingenium nobis ipsa puella facit.

Posterioribus temporibus Galliope hunc locum insignem deperdidisse videtur. Nam et minus frequenter invenimus invocationem eius deae et, cum habeamus, ceteris Musis aequata est. Velut canit Propertius IV 6, 11:

Musa, Palatini referemus Apollinis aedem,

Res est, Galliope, digna favore tuo!

Ex reliquis Musis unam Melpomenen, quae est Musa wV^g, id est carminis tragici, Horatius adamavit; tribus enim

1) Eundem versum legis in Anth. Lat. (Baehr. P. L M. IV) nr. 198 V. 49.

21

carminum locis eam poeseos patronam compellat. Ac qiiam- quam Ovidius in Fastis (IV 83) docet:

. . . Sed supprime, Musa, querelas,

Non tibi sunt maesta sacra canenda lyra, non tamen dulcissimum illud carmen ad Vergilium datum offendit de morte Quintilii, absolutum omnino ac pertectum, quo hanc deam in auxilium vocat, ut digno cantu amicum carissimum celebret, c. I 24 :

Praecipe lugubres

Cantus, Melpomene, cui liquidam pater

Vocem cum cithara dedit. Quem porro non illud: »Quem tu, Melpomene, semel« e. q. s. oblectavit (c. IV 3), quod est totum ad Musam directum, neque ad maestam, sed ad eam, quae »dulcem strepitum temperet«? Scriptum esse carmen videtur ad indicandam laetitiam ob laudem ex carmine saeculari a populo et principe acceptam. Tertium Horatius eara compellat carmine ultimo Hbri III, quo loco ex Melpomene petit, ut lauro Delphica ipsius comam ornet, monumentum aere perennius cum exegerit. In reliquis Ro- manorum scriptis frustra eius deae invocationem quaesivi neque inveni nisi unum locum in Orestis tragoedia, quae fertur (Baehr. P. L. M. V p. 219). Sed quantum hic locus ab illo Horatiano differt! Habes:

Te rogo, Melpomene, tragicis descende cothurnis

Et pede dactylico resonante quiescat iambus,

Da valeam memorare nefas laudabile nati e. q: s.

Reliquarum Musarum nomina desiderantur in invo- cationibus. Apud unum Ovidium etiam istae deae poetam docent: sed alia haec res est, de qua iam supra nonnullis locis locutus sum et infra copiosius loquar. Poeta Fast. V7sqq. omnes Mu.-as ante oculos nobis ponit, quae de Maio mense, unde originem capiat, referant, atque hoc loco etiam Polyhymniam et Uraniam loquentes facit. (Simile est, quod Giris poeta v. 55 Polyhym- niam quasi suam Musam inducit).

Priusquam a Musis animum avertamus, non alienum esse puto de epithetis paucis disserere, quibus poe.tae Musas cum * adloquantur ornare solent. Res ipsa fert, quoniam aliquid ab

22

iis petunt, ut honorificentissima adiectiva diis suis tribuant. »Mea« Musa et »tua« solus Ovidius utitur, ut Fast. II 3-")'J:

Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas, scilicet unde Lupercalia originem nomenque traxerint. Quo cum loco conferas Amorum III 1, 6 et Rem. 387. »Tuam« habet Am. III 1, 27. Idem Ovidius solus exhibet epitheton »parens« Met. X 147:

Ab love, Musa parens, cedunt lovis omnia regno

Garmina nostra move! »Regina« est Musa Horatii c. III 4, 1:

Descende caelo et dic age tibia

Regina, longum, Galliope, raelos! Doctam Musam vocat Vergilius cat. XI 1:

Pauca mihi, doctae, dicite, Pegasides! Ovidius Erato doctam nominat Ar. Am. 11 425, versu supra citato ^).

»Dulcem« compellat Horatius c. I 26, »gracilem« Pro- pertius, »auream« Phocas vita Verg. v. 4, »mitem« Glau- dianus in laude Stilichonis II 5:

Mitior incipiat fidibus iam Musa remissis. Optima est Musa auctoris Sulpiciae Saturae v. 58.

»Severa« est Musa Senecae in Anth. Lat. nr. 39 (Baehr. P. L. M. IV pag. 72). Singularem locum obtinent epitheta Lucretii »callida« (d. rer. nat. VI 92), ob similitudinem certe initiorum Galliopae adpositum et Horatii »procax« c. II 1, 37, quoniam aliena sibi arrogat Musa, cum aliis locis iocosa sit; in Amoribus (III 15, 19) habet Ovidius »genialem« Musam. Simili modo Art. am. I 125 puellas dicit praedam geniaiem:

Ducuntur raptae, genialis praeda, puellae (cf. ibid. III 327). Propertius IV 4, 51 Musam »magicam« nominat:

0 utinam nossem magicae cantamina Musae! quo de loco recte Hertzbergius ad Prop. t. III pag. 437: »Musam si poesin dici nemo negavit, ut magorum poesis magica Musa audiat, necessario sequitur«.

1) cf. CatuUi 35, 16 sq; 65, 2. Non raro extra invocationes »doctae virgines« Musae sunt.

23

III.

lam vero, Musae iucundae, valete! Ad deos deasque cete- ros iam progredimiir ; quibus quamqaam munus carmina inspi- randi expressis verbis non est tributum, tamen praesides carmi- num a poetis invocantur, atque ex iis omnibus poetae, etsi paulo rarius quam e Musis, furorem poeticum trahere solent. Sed haud raro apud interpretes poetarum legitur non nisi Musis advocatis vates ad carmina scribenda aggredi et e locis, quae potissimum sacra ipsis sunt, ut auxilio veniant arcessere; at alium quemque deum pro carminis materia invocari posse ig- norabatur plerumque. Recentissimis etiam temporibus Birtius, praeceptor carissimus, in libro de Halieuticis scripsit (p. 69): »Neque umquam nobis scientibus ipsa Diana vatibus quidquam dicebat.« (Intellegit versum Grattii in carmine venatico 99). Falluntur omnes, maxime certe de litteris Romanis.

Sed etiam in antiquitate Graeca non abhorrebant poetae ab invocationibus cuiusvis numinis pro carminibus suis; nam Hesiodus ipsas Musas carminis praesides primum a diis ini- tium facere solitas fuisse tradit atque in eorum honorem ce- cinisse. Notissimus porro et saepe imitationi fuit locus Arati : ^Ex Jidg (XQxcjoiisad^a. Quamquam expressis verbis poeta Jovem pro carmine non adit, tamen sine dubio etiam huius in tu- telam simul cum Musarum se contulit. Atque hunc sensum etiam scholiasta statuebat, cum Homeri hosce versus compa- raret: Mrjviv asi^s, d^sd qVAvSqu ^oi hvsne, Movaa. Cicero autem convertit: »Ab Jove Musarum primordia« (legg. 11 3) ac scholiasta Germanici, qui Phaenomena ab love et Augusto auspicaverat eumque fautorem rectoremque compellaverat, in commentariis ad hunc locum, cum »cur ab Jove et non a Musis ut Homerus« coeperit, quaesiverit, in Phaenomenis magis quadrare dicit Jovem invocare, »quod ipsorum carminum origo est Juppiter«. Accedunt nonnulla ex antiquitate exempla simil- lima. Festus Avienus in paraphrasta habet: »Garminis incentor mihi Juppiter ^).« Neque vero Musae prae hisce deorum invo-

1) Negleganms hoc loco hymnos Honiericos, in quibus saepe aliquis deus, plerumqueis, cuius in honorem prooemium factum est, pro materia carminis insequentis advocatur; difficile saepe est iudicare, utrum dei

24

cationibus omnino negleguntiir aut deos omnino earum loco ponere ausi sunt poetae, nam plerurnque apud Alexandriiios poetas Musae una cum diis invocantur, ut Aratus Phaenome- norum versu altero dicit :

XcctQoiTs &^ Molacci

atque Apoll. Rhod. I init:

"Agxoiisvoq aao 0oT^€

.... Movafci 6^vq)rjT0Qsg slsv doiSfjg, Quacumque de re poemate agitur, Musae primae praesides sunt neque aequaliter numina, quibus haec vel illa res sacra erat ; itaque Musae ore poetarum (Gic. Deiot. 10. 28), ipsa- rum sacerdotum, hominibus materiam quandam versibus ca- nunt (Hes. theog. 22), quam forte aliquis deus vati inspiraverat ^).

Romani longius procedebant. Florebat enim mos ab uno quoque deo carmina auspicandi maxime apud illorum poetas atque imprimis apud didacticos. Quid mirum ? Illud genus carminum de aliqua arte agit, quae cuidam numini sacra est, atque eo tantum poetae progressi sunt, ut haec

invocatio sensum praebeat, ut in versibus componendis adiuvet, necne, et quid mirum habet, si poeta in precatione sua oret, ut et civibus urbis propitius sit deus et sibi ipsi in versibus componendis ac recitandis faveat. Sed. saepius pro hac re, quae rnro adhibetur, Musa separatim advocatur, ut hyuini Hq'Eqnriv hy. 2, dq 'Aq^Qodirtjv hy. 3, ng "Aqxchiv hy. 8, itq 'Hhov hy. 30 initio, aliorum. Contra in hymno Movoag hy. 24 incipit poeta ab Apolline et Jove, atque fk 'Aq>()odiTt]v hy. 9 ab ipsa Venere auspicatur v. 5: d6g 8' tfitQofoouf doidijv.

1) Aristophanes Musas saepe (ut Aves 737, Pax 775, 816, Ran. 675, Ach. 665), nonnumquam alios deos invocat (ut Nub. 564 Eq. 559); at- tamen multum interest inter utriusque invocationis utendae rationes; nam cum Musam vocat, cantui cum choro coniuncto ut intersit orat, cum deum quendam, nonnisi omnino choro, ut e. g. Ran. 675: MovofA

XOQMV tfQoiv f7ll^7]&-i vmI fk&^ fTtl T^Qxptv doidaq at Eq. 559: floofldov . . . dfiiQ' fl&^ fg x^Q°^-

2) Theocritus VII 37 se ipsum purum os Musarum nominat: xutyaQ , eyo) Moioav KaTtvQov orofia e. q. s., quod nemo antea, ni fallor, ausus est

dicere. Sed cf. Moschi III 12: "OfA,?jQog, rijvo r6 KaX)u67tag ykiixfQov ord/ua; Anth. Pal. VII 75; oto>« Movorjg. Ovidius dicit ora poetaruni lavari Pieridis aqua. cf. Quintil, X 1, 33. Trita vatiim eonsuetudo est dicere se esse Musarum sacerdotes.

25

poemata ab ipsis illis numinibus in vates defluxisse cogitarent omissis Alexandrinorum Musis. Genus didacticum autem ex intimo ingenio populi Romani vel rectius imperii natum est, quod inde ab Alexandri Magni temporibus per totum fere orbem terrarum manavit. Atque hac in arte Romani Graecos et optimorum liberae rei publicae temporum et Alexandri- norum, quae dicuntur, non solum superaverunt, sed etiam eo perfectionis processerunt, ut Graecis exempla, quae imitarentur, praeberentr nam Romanorum erat ex initiis didacticae Alexan- drinorum poeseos, quam »nullam varietatem, nullum affectum habere« Quintilianus (X 1, 55) dicit, iucundam poesin ac vividam, procreasse. Horatianum illud ante oculos habuisse videntur:

Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci. Atque hoc in genere primi ausi sunt carmina loco Musarum a quo- vis alio numine quasi a solo praeside cantus auspicare ac deos ipsos et pro forma et pro materia invocare. Ex didactica autem poesi haec consuetudo etiam in alia genera migravisse videtur; nam et ibi permultis locis hac ratione utuntur. Per naturam ipsam autem elucet Musarum invocationes neque in aliis omnino neque in carminibus didacticis deesse, id quod iam superiore loco, quo de Musis agebamus, dictum est. Quod ad tempus attinet, occurrit nobis hic usus iri carminibus cuiuslibet aetatis ab Ennii temporibus ad carmina infimae Latini sermonis aetatis.

Insignem autem locum, quantum ad nostram rem per- tinet, inter carmina didactica Ovidii obtinent cum alia tum Fasti, de quibus nunc paucis agenduin est. Quibus libris per singulos menses omnium deorum festa, eorum origines celebrandique consuetudines, describi constat; qua in re per- multis locis, cum ad novum deum progreditur, hunc ipsum Naso invocat atque opem exorat, ut recte digneque cantum de suo festo ipsum perficere sinat. Atque frequenter illa elocutionis forma usus est, quam Alexandrini poetae inve- nisse dicuntur, ut dialogo poeta cum diis colloquatur. Gallimachus enim, ut ex Anth. Pal. VII 42 sequitur, fmxit sibi somnianti in Parnasso ex Musarum ore omnia, quae de ori-

26

ginibus, quas scripturus erat, scire debebat, nianifestata esse ^). Ovidius autein etiam hac in re longius progressus est, cum id, quod Gallimachus Musis tantum tribuisse dicitur, in universos deos deferat atque unum quemque fere eorum citat, ut secum col- loquatur. Num quem alium praeterea poetarum Alexandri- norum, qui hunc morem sanxerit, Ovidius imitatus sit, dubito; Gallimachum certe exemplar fuisse, quantum ex paucis eius fragmentis cognosci potest, negari posse non puto atque eum imprimis Aetiorura librum, qui de sacrorum publicorum causis erat^). Inter aha enim nonnullas sermonum reliquias habe- mus, quibus, ut Musae sibi origines causasque quarundam rerum pronuntiarent , poeta orasse videtur. Sunt fragmenta (Schneid.) 331 : (fd^ayyso, xvSiarrj, TrXsioTeQri (paQvyi 0(f Qa . . 358: Mvr]fio(Tvv7]c fj6' (oSs yovov xccQisvToq sTiiaaa; 114: Toog €(f^€'y^aTo KaXhonsia. Quibuscum versibus permulti loci Ovidiani comparandi sunt, quibus sermonem similliraum inve- nimus; ut Fast. 193; III 170 sqq; 325 (quocum cf. Gall. frgm. 177). De tota hac re usque quaque non satis disputatura et inquisitura est; sine dubio autera, ni fallor, non pauca fragraenta Galliraachi ex coraparatione cum Ovidianis instituta ad Aetia pertinere agnosci poterit, quibus hoc carmen adverso fato deperditum illustrabitur, nec non etiam Fastorum fontes raagis magisque in lucem aperientur. Haec de imitatione Gallimachi monuisse contentus sura^). - Gontra posterioribus temporibus Graecos Romanorura atque Ovidii morem iraitatos esse mani- festum est. Oppianus quidem eodem raodo atque Ovidius Dianam in Gynegeticis invocat, quae ipsum res venatorias canere iubet; sequitur deinceps alternatim dialogus inter poetam et deam, quo ut asperam viara nondum tritam ingrediatur dea monet, orat poeta, ut opus coeptum adiuvet, vetat illa, ne

1) Videas infra, quo disputabitur, ubinam tutelares suos deos ver- satos esse poetae finxerint, in partis II cap. 2.

2) cf. Schneideri Callimachcorum tom. II.

3) vid. H, Peter, iiber den Inhalt und die Entstehungszeit von Ovids Fasten, in exordio editionis suae Fastornm p. 15; et Birtii appendicem ad animadversiones ad Ovidii heroidum epistulas in Mus. Rhen. XXXIl p. 430.

27

Bacchum canat neve herourn aut hominum pugnas, sed fera- rum et venatorum certamina. Ovidianum locum Graecis verbis reddi arbitraiis. Non aliter in eiusdem Oppiani Halieuticis. Omitto Romanorum ipsorum eius temporis poetas, quorum de imitationibus Zingerle nonnullos Ubellos composuit. Quae con- suetudo Romana, ab Ovidio maxime culta, quanti momenti fuerit, ex eo perspicuum est, quod eo ex tempore per uni- versas litteras omnes dii deaeque aeque ac Musae, quarum munere illi quoque funguntur, compellantur, ut divinum flatum poetis iniciant.

lam ad ipsas eius modi invocationes aggrediamur. Ac primum quidem omnes dii audiuntur vel maior eorum numerus, qui ad unum eundemque orbem spectant. Quamquam non est inter poetas numerandus, nomino Var- ronem, qui d. re rust. I 1, 4 haec dicit, se deos invocaturum esse, ut ipsum adiuvent, »nec ut Homerus et Ennius Musas, sed duodecim deos consentis^)«. Non multum a Varronis verbis differt Vergilii Georgicorum exordium ; omnes enim deos deas- que vocat, quos per totum annum agricolae favere necesse est, Liberum Gererem Minervam Neptunum Panem Faunos Drya- das; denique v. 21 dicit:

Dique deacque omnes, studium quibus arva tueri

Quique novas alitis non ullo semite fruges

Quique satis largura caelo demittitis imbrem: omnes ipsi propitii sint, atque inter eos Gaesar Augustus ipse, qui adsuescat iam nunc votis vocari; facilem cursum poetae dent atque audacibus coeptis adnuant (v. 40). Similhmus est locus Propertii III 13,41:

Dique deaeque omnes, quibus est tutela per agros,

Praebebant iustis verba benigna focis. Brevioribus verbis Ovidius deos pro Metamorphoseon Hbris invocat; notus est locus (Met. 12):

. . . Di coeptis, nam vos mutastis et illa,

Adspirate meis, primaque ab origine mundi

Ad mea perpetuum deducite tempora carmen!

1) Non aUter Quintilianus in prooemio libri IV institutionis oratoriae § 5.

28

Nihil miri hae invocationes habent; nam pro eiusmodi tantum carminibus omnes deos vocari animadvertis, quibus unus quisque eorum agens producitur vel quae de iis rebu?^, quae universis sacrae sunt, agunt. Tali modo fauces Orci in VI. Aeneidos libro describens Vergihus a diis infernalibus auspicat carnien v. 264:

Di, quibus imperium est animarum umbraeque silentes

Et Ghaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late:

Sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro

Pandere res alta terra et cahgine mersas. Quos versus ante oculos habuisse videtur Glaudianus de raptu Proserpinae I 20sqq. :

Di, quibus in numerum vacui famulantur Averni,

Vulgus iners, ....

Vos mihi sacrarum penetralia pandite rerum

Et vestri secreta poli! Sine causa, ut videtur, universos deos advocat auctor carminis, qui legitur in codice Salmasiano p. 48 (inRiesiiAnth.Lat.il, pag. 74) V. 34:

Vos, o caelicolae, vestrum nunc invoco numen,

Sit mihi fas reticenda loqui, dum proditur iste.

Ab universis ad singulos deos animum advertamus. Res ipsa fert, ut, cum Musarum in auxilium se dent poetae, etiam ducem Musarum, Musageten, invocent. Inter omnes excellit arte musica Phoebus, dux Musarum; itaque omnibus tem- poribus et solus et una cum Musis advocatur, ut lyrae fila poetarum moveat. Omitto hymnum illum Horatianum ad De- lium (c. IV 6), quem carmine saeculari confeclo scriptum esse constat; orat poeta, ut se quoque adiuvet iustamque canendi facultatem praebeat; ipsius enim artem laudemque acceptam se referre. Similis est hymnus Tibulli (II 5); favoat Phoebus (v. 1) et doceat, quid Sibylla cecineiit (v. 17): . . . et ipse precor, quid canat illa, doce! Loco Musarum autem initio carminis invenitur hic deus in Argonauticis Valerii Flacci , ubi advocato Phoebo sic pergit poeta V. 11 :

29

Sancte pater, veterumque fave, venerande, canenti

Facta virum ') ! atque v. 20:

. . . Nunc nostra serenus

Orsa iuves, haec ut Latias Vox impleat urbes. Nihil differt inter hanc et Musarum invocationem. Paeanis cognomine usus Statius Silv. I 2 ApoHinem adit :

Unde saci^o Latii sonuerunt carmine montes?

Gui, Paean, nova plectra moves? humeroque comanti

Facundum suspendis ebur? Nemesianus Vergilii locum illum singularem eclogarum (V11I62) imitatus est; sed quod hic a Pieridibus, ille a Phoebo pelit (ecl. 11 53) :

Haec Ida calamis. Tu quae responderit Alcon Versu, Plioebe, refer; sunt curae carmina Phoebo.

Excursum me hoc loco facere liceat de »Hercule Musarum«. Romae templum exstabat a Fulvio Nobiliore, Ennii artiumque liberalium fautore, aedificatum, ab Augusto renovatum , cui nomen erat : »Herculis Musarum« ; viri docti autem et priorum et nostrorum temporum ea ex re Herculi munus Musagetae vindicabant. Sed nullo loco, ni fallor, litte- rarum Romanarum ilie Hercules vocatur, qua ex re luculenter sequitur coniunctionem illam inter eum et Musas non tam firmam ac solidam fuisse. Ineptum sane est, quod Schillbach »de Musis« pag. 21 dicit : »Herculem ducem Musarum esse, nam Musas beneficiis eum sibi obligavisse et devinxisse gratia«, cum »monstra horribilia exemerit, insolentes, immanes ferocesque homines et beluas ac monstra occiderit et ita viarum agrorum domicilioruni (sc. Musarum) securitatem effecerit«; »Musas autem, nisi securae sint et tutae a violentia, refugere«. Quae coniunctio si quidem, ut idem docet, certis Graeciae locis existebat, a Romanorum ingenio certe abhorrebat, ac templum iilud »Herculis Musarum«, quod vocatur, non est Herculis, ducis Musaium, sed Herculis et Musarum.

1) Recte Baehrensius (praef. pag. XIII) pro »veneraiida« codicis con- iectavisse censeo »venerande«

30

Idem fatum atque Herculi Gratiis contigit, certe apud Romanos, de quibus hoc loco aliquid adicere liceat. E Grae- corum poetis Furtwaenglerius unum locum, quo illarum dearum invocatio reperitur, citavit, qui est in Sapphus fragm. 60 (vid. Roscheri lexicon mythologiae s. v. »Ghariten«). Sunt enim illae deae iucunditatis corporum atque ideo Veneri plerumque consociatae apparent, nec Musis. Quod si nihilo setius non- nullis locis etiam cum his coniunctae inveniantur, pulchritudo corporis cum mentis atque sermonis consociata significari videtur. Singularem locum Vergilii cat. XI 60 praebet:

Nos ea, quae tecum fmxerunt carmina divi,

Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie, in quo patet Aglaiam, unam ex Gratiis, concinnitatis causa Baccho coniunctam esse, ne, ubi Cynthius Musas habet, Bacchus solitarius incedat. Cum porro usitata ex antiquissimis tem- poribus scriptorum consuetudo esset, ex Musis novem operum hbros appellare, infimi demum aevi auctores tres libros e Gratiis appellabant, ut Leonidae Alexandrini (Anth. Pal. VI 328); nec dubium esse potest, quin tres illae Aeschinis orationes a viro docto quodam eiusdem temporis a Gratiis nomen traxerint ^). Haec me dixisse sufficiat.

Phoebum ac Musas habes in Culicis v. 1 1 sqq., utrum- que cum Baccho in Art. am. III 347:

0 ita, Phoebe, velis! ita vos, pia numina vatum,

Insignis cornu, Bacche novemque deae! Cur Bacchus cum Musis et Phoebo consociatus sit, non difficile est intellectu. Qualis enim est? E vino omnis furor atque instinctus in hominum animos confluere cogitabatur itaque etiam poeticus ^), qua de causa Bacchum quoque inter vatum numina Ovidius nominat. Aequa ratione idem Art. am. 1 525 se ipsum Liberi vatem praedicat:

Ecce suum vatem Liber vocat! Ceterum non ita frequens hic carminum deus invenitur. Praeter versum ex appendice Vergiliana, quem modo citavi (Cat. XI 60)

1) vid. Birtii »Das antike Buchwesen« p. 39,

2) cf. Hor. c. II 19; ep. II 2, 27sfiq.

31

habemus locum Horatianum; qui, quamquam nuUo loco expressis verbis Bacchi auxilium advocat, c. III 25 initio exclamat: Quo me, Bacche, rapis tui plenum? lam Propertius c. III 17, quo se ipsum Bacchi virtutis vatem praedicat, v. 2 scribit:

Da mihi pacato vela secunda, pater. Sed num de itinere poetico loquatur dubium est. luvenalis sat. VII 55 omissa invocatione Girri Nysique dominum , i. e. Apollinem et Bacchum, quasi patronos poeseos dicit.

Neque vero cum his Bacchi compellationibus, quibus Mu- sarum munere ille fungitur, confundendi sunt loci Vergiliani et Ovidiani. Ille enim initio secundi libri- Georgicorum, quo de vitibus colendis locuturus est, Liberum pro carmine adit, V. 39 sqq. :

Tuque ades inceptumque una decurre laborem, 0 decus, o famae merito pars maxima nostrae. Ovidius autem in tertio Fastorum festa diei decimi septimi mensis Martii (a. d. XVI. Kal. Mai.) canens, quo Liberalia in Liberi honorem celebrabantur , ipsum deum vocat, ut faveat, V. 714:

. . . Bacche, fave, dum tua festa cano. Atque iterum ibid. VI 483, quo loco Matronalia, matronarum festum in honorem Matris Matutae celebratum, canit. Quomodo autem poeta Bacchum ad hunc locum muliebrem vocat? Mater Matuta, dea Italis genuina, iisdem muneribus fungebatur, quibus Ino Leucothea apud Graecos, nam erat dea portuum. Gum autem Graecorum mores Romam translati essent, utriusque deae cultus inter se commiscebantur. Leucotheae soror eratSemele, cuius ex love filius Bacchus ^). Suo iure igitur Ovidius versu citato canit:

Bacche, racemiferos hedera redimite capillos,

Si domus illa tua est, dirige vatis opus! Namque eodem inde genere vel eadem domo utebantur Liber et Mater Matuta. Geterum de his Vergilii et Ovidii locis videas, quae supra de Fastis locutus sum, quibus hi loci similes sunt; nam nostris locis Bacchus invocatur ut deus vini et patronus Matronalium neque, ut supra, deus poeseos, Apollini similis.

1) cf. Peter in editione Fastorum ad hunc locuni ; v. Met. IV416sqq.

32

Goniungebatur praeterea luppiter cum Phoebo. Gicero d. legg. 2, 8. ab love Musarum primordia esse dicit, ac non paucos locos inveni, quibus una cumPhoebo Tuppiter ipse in auxi- lium vatum vocatur, praesertim in carminibus amoebaeis poeseos pastoralis. Saepius enim cum a diis carmina sua incipiant, pa- storum alter lovis alter Apollinis auxilium rogant, Alexandrinum sine dubio exemplum imitati (cf. Theocr. XVII 1). Ila Vergilii pastores certamen incipiunt ecl. III 60:

D: Ab love principium, Musae; lovis omnia plena,

IUe colit terras, illi mea carmina curae! M : Et me Phoebus amat : Phoebo sua semper apud me Munera sunt, lauri et suave rubens hyacynthus, Similis locus est Galpurnii ecl. IV 82sqq., quo ineptiae poetae adulatoris respiciendae sunt , cuius pastor uterque Gae- sarem i. e. Neronem pro cantu suo invocat, cum alter eum lovis figuram, alter ApoIIinis habere eorumque muneribus deum Neronem fungi praedicet.

Tertius est locus, modo dicto Galpurnii simillimus, in priore illorum bucolicorum carminum auctoris incerti ad eundem directo et eadem qua Galpurnius adulatione insigni, quod exstat in codice Einsidlensi nr. 266 (hodie in Baehr. P. L. M. III pag. 60 et in Riesii Anth. Lat. nr. /25). Guius carminis, de quo mox alio loco accuratius inquirere in animo habeo, versus 22 et qui sequuntur, mea quidem sententia, quam copiosius hoc loco non probabo, ita legendi sunt:

22. L: Maxime divorum caelique aeterna potestas,

24. Da cytharae modulis primordia iungere mundi.

23. TH:Seu tibi, Phoebe, placet temptare loquentia fila,

25. Garminibus virgo furit et canit ore coacto.

Quae cum ita sint, certum saltem est etiam his in versibus invo- cationem nos habere. Sed si sensum v. 25 quaeris, usque qua- que consilii me inopem esse confiteor. Legimus ibi virginem, cum vatem expectemus! An eo ineptiarum poeta progressus est, ut ipsius animum cum illarum virginum , dico Gassandrae, Sibyllae, Pythiae, comparet? ita ut coacto ore se divi Neronis laudes canere dicat? Nihil profecto tam ineptum cogitari potest, quod non his poetis assentatoribus Iribuere possimus. Geterum

33

verbum »da« v. 24 pro »et«, quod exhibet codex, Birtii be- nignitati debeo, qui collocutus mecum id communicavit.

Solius lovis invocationes non exstant apud poetas nisi forte in versu incerti auctoris, quem legis in Baehrensii fragmentis P. R. pag. 357 frgm. 7 :

luppiter omnipotens, caeli qui sidera torques,

Ore tuo dicenda loquar! Dianam cum consociatam vides cum Apolline fratre in advocationibus, non eodem modo explicandum est, ac si Bacchus una cum Apolline invocatur. Nam Diana non inter »pia vatum numina« numeranda est; sed causa, cur eius auxilium pro carminibus petatur, ea habenda est, quod vel forte eius festa canuntur vel venaticum cai men componitur. Velut Phoebus et Diana prioribus duobus strophis carminis saecularis ab Horatio nominantur, ut dignum carmen dicere concedant:

Phoebe, silvarumque potens, Diana,

Lucidum caeli decus, o colendi

Semper et culti, date, quae precamur, Tempore sacro,

Quo Sibyllini monuere versus

Virgines lectas puerosque castos

Dis, quibus septem placuere colles, Dicere carmen.

Gonstat enim ex consilio Augusti Apollini et Dianae, diis tutc- laribus populi Romani, summos in ludis saecularibus honores tributos esse. Alii volunt eorum in honorem .ea de re cele- bratos esse ludos saeculares, quod alter est superus xar' s^^oxtjv, altera infera dea. cf. Hor. c. IV 6 et adnotationes virorum doctorum ad nostrum -locum et Forbigeri ad Verg. ecl. IV 10.

Alia res est in didacticis de venatione poematibus, quibus poetae, quod iam supra monitum est, Dianae, ut quae est dea venantium, in auxilium se dant atque orant, ut in car- minibus faciendis se ipsos adiuvet Recte igitur legitur,

1) Apollo, quamquam una cum sorore venationem invenisse dicitur

(Xen Cyn. 1 1 : To /utv fi'n)r]/ta {}f(7)v, 'AnoXXoivoq y.fdAQTffiiSoq, ay(ifii xnl y.vvfq),

uumquam istius rei causa una cum Diana vocatur. (Knickenberg.)

34

quod codices exhibent in carmine venatico Grattii Falisci V. 99: ,

Dic age Pierio, fas est, Diana, ministro, postquam v. 1 cecinit:

Dona cano divom, laetas venantibus artes,

Auspicio, Diana, tuo! Atque Nemesianus quoque in Gyneg. v. 97 Dianam intellegit:

Duc age, diva, tuum frondosa per avia vatem,

Te sequimur; tu pande domos et lustra ferarum. Docet ac dicit ergo Diana his locis de iis rebus, quas vates canere volunt, non aliter ac quivis alius deus aliorum in car- rninibus de sua ipsius historia, festo, origine, similibus. Ac re vera sese Grattius Dianae ministrum vel sacerdotem esse fmgit, qui Pieridum more, i. e. carmine, de re venatica agere in animo habeat. Si vero quem offendit obiecto verba »dic age« carere, ex numero locorum aequalium hosce tres nomino: Verg. Aen. IX 79: »dicite!«, Ov. Fast. V 7 sqq.

Dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes,

Grata Medusaei signa tenetis equi! luv. Sat. IV 34:

Incipe, Galliope; licet et considere e. q. s. Neque vero desidero obiectum; versibus antecedentibus enim continetur: »deus ille (primus auctor) an mens fuit? dic age, Diana!« Sed tantum abest, ut hac interpretatione difficultatem, quam versus insequens praebeat, minutam, ut denuo reno- vatam esse arbitrer et magnopere doleam Birtii coniecturam perbene ad sensum quadrantem his, quae dixi, debilitatam esse. At non meum est de hac re ardua inquirere; concedo viris doctioribus.

Ut fmem faciamus, Dianam eiusque Nymphas et Naiadas, »virides deas, undarum dominas«, Statius compelfat Silv. I 5. Ad balneum Glaudii Etrusci canendum dimittit Phoebum Musas- que, citat eas quas dixi deas, ut se in canendo opere, quod iis sacrum sit, adiuvent. Legimus v. 23:

1) cf. Bjrtii de Halieuticis Ov. pag. 69.

35

Vos mihi, quae Latium septenaque culmina Nymphae Incolitis, Thybrinque novis attolUtis undis, Quas praeceps Anien atque exceptura natatus Virgo iuvat

Vestrum opus aggredimur, vestra est, quae carmine molli

Pando, domus, rell. Similem locum praebet Nemesiani Gyn. v. 95 sq.

Opinione largior factus sum; linquamus Dianam et ad Apollinis advocationes revertamur ; restatenim, ut de eius in- vocationibus ut dei corporum salubritatis disseramus ') . Quem vocat Ovidius pro carmine de remediis amoris, v. 75:

Te precor incipiens ; adsit tua laurea nobis,

Garminis et medicae, Phoebe, repertor opis. Et V. 703:

Gonsilium est quodcumque cano ; parete canenti:

Utque facis, coeptis, Phoebe saluber, ades! Ab eodem Phoebo salutifero inchoat Q. Serenus Sammonicus librum medicinalem (Baehr. P. L. M. III p. 107) , cum clicat initio prooemii :

Phoebe, salutiferum quod pangimus, adsere carmen

Inventumque tuum prompto comitare favore! Ut Schillbach 1. c. p. 22 docet, nonnumquam in arti- ficiis Musae et Phoebus consuetudine utuntur Mercurii, lyrae inventoris, neque etiam raro Minervae, cum omnium pacis rerum tum artium et musicae fautricis. Apud poetas Latinos advocatur uterque deus pluribus locis nec vero coniunguntur cum Apolline.

Notissimum est carmen Horatianum ad M e r c u r i u m c. 1 10, quo ilie, quamvis pro carmine expressis verbis non invocetur, tamen ut iyrae inventor celebratur. Atixilii causa Horatius alio loco precibus ad illum se convertit, ut pro calliditate et facun- ditate sua carmen sibi det, quo Lyden, puellam obstinatam, sibi reconciliet, c. III 11, 7:

Dic modos, Lyde quibus obstinatas

AppHcet aures!

1) Coniunctuiii cum Apollinc singulari loco Domit.iannm in Stat. Silv, V 1, 11 habemus, de quo intra.

3*

36

Mercurii invocationem in Fastis Ovidianis si non inveniremus, mirandum esset, cuius rei ea tantum causa cogitari posset, Mercurii festa in prioribus sex anni mensibus non celebrata esse. Inest nempe istius quoque dei invocatio, 1. V, v. 445 sqq., a quibus Lemuriorum festa incipiunt:

Dicta sit unde dies, quae nominis exstet origo,

Me fugit; ex aliquo invenienda deo.

Pliade nate, mone, virga venerande potenti ! Lemuria pro defunctis celebrantur, ac Maiae filium, qui est ipvxonofiTTog, de nominis origine compellari atque poetam docere, non mirum.

Minerva autem, ut quae est mille operum cuiusve artis dea, certe et patrona carminum est (Ov. Fast. III 833). Atque iam antiquissimis temporibus eam patronam poetarum a Ro- manis cultam esse, cum alia tum collegium illud scribarum docet, qui vates sive poetae erant, velut Livium Andronicum inter eos fuisse constat, et qui in aede Minervae in Palatino sita conveniebant. Itaque eam adit Ovidius artificum festa canens, Quinquatrus dico, et maiores et minores. In illorum descriptione Fast. III 834 sqq. precatur:

Si mereor, studiis adsit amica meis: atque in minorum IV. 651 :

Et iam Quinquatrus iubeor narrare minores;

Nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis! lubetur sane dispositione carminis. lisdem verbis, quibus Ver- gilius Aen. VII 41 utitur, ut Erato sibi faveat,

Tu vatem, tu, diva, mone! incertus auctor carminis Vergiliani ad Minervam deam adver- titur (Anthol. Lat. nr. 198 in Baehr. P. L. M. IV. pag. 192 v. 3). - Aliis locis autem Minervam ut poetarum deam compellatam esse non invenimus ; nam de Catulli versu I 9 iam supra locuti sumus.

Linquamus Apollinem eiusque socios et ad reliquos deos animos advertamus, ac primum quidem ad maiores.

Inter quos summum locum obtinet Venus. lam Ennius, nisi fragmentum animum fallit, ex ea carmen auspicatus est; frgm. 30 (Baehr. F. P. R. pag 64):

37

Te venerata precor, Venus, te, genitrix patris nostri,

Ut me de caelo visas rogitata parumper! Eadem, quoniam per eam »omne genus animantum concipitur visitque exortum lumina solis« a Lucretio initio carminis de rerum natura invocatur, v. 24:

Te sociam studeo scribundis versibus esse,

Quos ego de rerum natura pangere conor

Memmiadae nostro. Mirati sunt viri docti, quod Lucretius, deorum inimicus, in Veneris auxilium se dat atque eam pro carmine adit. Quod cum faciat poeta, non concludendum est fundamenta ac rationes doctrinae eum deseruisse, sed recte Baylius, Francogallus, quem Munro in editione Lucreti citat, hoc carminis exordium »un jeu d'esprit« nominavit; per licentiam enim poeticam et ad exornandum carmen ei hoc facere hcuit. Eadem res est in versu eiusdem carminis supra laudato VI 94, quo loco Galliopen orat, ut ipsum usque ad fmem per circi spatia perducat ^).

Venus autem imprimis est dea amoris, neque igitur mi- randum est in amatoria poesi, prae ceteris scilicet in Ovidiana, saepissime eius auxilium exorari. Quem dignioreni deum Ovidius pro arte sua amatoria vocasset? Legimus igitur 1. I. V. 30:

.... Coeptis, mater amoris, ades! et coniunctos cum ea Amorem et Erato II 15: Nunc mihi, si quando, puer et Cytherea favete, Nunc Erato;

nec non III 43, ubi poeta ipsam Venerem, ut doceat, imperasse et artem amoris ante ipsius oculos constitisse dicit. In Fastis autem, quoniam quartus mensis ei sacer est, quarti libri initio vocatur :

Alma fave, dixi, geminorum mater Amorum!

Ex insequentium aetatum poetis Nemesianus, si quidem recte Baehrensius de loco Flavii Vopisci^) coniectavit (Baehr.

1) Memorabilis est versus Truculenti Plauti paenultimus :

Veneris causa plaudite, eius haec in tutelast fabula.

2) vita Numeriani c. 11.

38

P. L. M. III. p. 174), Venerem vocat in versibus illis, quibus »Ponticon praefatio« inscribitur (Baehr. ibidem p. 174). Multis verbis praedicatam deam v. 16 hisce adit:

Quare, diva, precor, quoniam tua munera parvo

Ausus calle sequor, vitreo de gurgite vultus

Dextera prome pios et numina laeta sereno

Pierias age pande vias! Amorem solum, comitem Veneris, habes plurimis locis Ovidianis. Phaedra Hippolyto scribens (Her. IV.) precatur, ut Amor sibi adsit; nam »regnat et in dominos ius habet ille deos«; ipsum Amorem ipsam scribere iussisse, qua^e v. 15:

Adsit et ut nostras avido fovet igne medullas,

Figat sic animos in mea vota tuos! EidvXhov^ ut dicunt Graeci, summae iucunditatis legis in initio Remediorum amoris. Legerat, incipit poeta, Amor titulum nomenque huius libelli, cum »Bella mihi, video, bella parantur« exclamavit; sed humi stratus poeta, ut parcat suo vati, ne sceleris eum damnet, petit; nam se fidelissimum Amoris sacer- dotem esse; alios nempe iuvenes saepe tepere, se semper ama- visse; »et si, quid faciam, nunc quoque quaeris: amo!«, nec se docere, quomodo vulneribus dei medeantur, sed remedia se dicere, ut quam longos annos amor duret neve pereant homines ; petere se, ut istis in rebus propitius sibi adstet et adiuvet. Quibus verbis captus Amor aureus dulce est visu gem- matas alas movit et dixit: »Perfice propositum opus ^)«.

Hoc loco adsero locum GatuUianum, quo Hymenaeum poeta compellat, ut carmen nuptiale suum canat. Sunt versus 61,9 sqq.:

Huc veni niveo gerens

Luteum pede soccum,

Excitusque hilari die

1) Simile idyllium legis initio libri ptimi Araorum, quo certamen est inter Amorem et poetara , quoraodo is iid illius carniiua venire susci- piat; Pieridura et Phoebi poetara esse sacerdotera neqae Cupidinis. Inter iucundissiraos elegos nuraerandos versus illos puto; neque autem expressis verbis Amorera pro sua materia invocat poeta. Cf. etiam ultimam Amorum elegiam III 15.

39

Nuptialia concinens

Voce carmina tinnula

Pelle humum pedibus, manu

Pineam quate taedam ! Iniuria Riesius adnotat: »Diese Lieder sind im Gedicht nicht weiter erwahnt«. Sunt enim »carmina« ipsi Gatulli versus, velut poeta c. 65, 16 unum illud carmen, quod ex Graeca lingua amico suo vertit, »carmina« vocat, vel ut in carminibus bucolicis carmina amoebaea numero singulari »carmine« significantur (Galp. IV 80; Verg. ecl. VII 21 ; calal. VI 17).

Reliqui dii maiores cum aequabili fere frequentia invocatio- num honorentur, ab lunone initium capere decet, »quae divom incedit regina, lovisque et soror et coniux.« Gui deae cuni lunius mensis sacer sit, eiusque nominis originem, velut plu- rimorum , dubias habere causas Ovidius contendat, ab ipsa lunone in Fastorum 1. VI, quae dicere vult poeta, auspicantur. In denso nemore illa ei apparet, deinceps luventus et Gon- cordia, e quibus luno a se ipsa, luventus a iunioribus, Goncordia a Sabinorum et Quiritium coniunctione nomen trahit. Nec vero inter deas certantes Ovidius diiudicat Troianorum captorum memor; »plus laedunt , quam iuvet una, duae.« Alteram lunonis nominationem exhibet unum e carminibus Vergilianis Anth. Lat. nr. 201 (Baehr. P. L. M. IV pag. 199): Pandite nunc Helicona, deae, nunc pectore firmo Este duces, o siqua via est, et pronuba luno!

Martis festa pleraque terlio mensi celebrantur, eaque de causa in tertio Fastorum ille ab Ovidio vocatur, v. Isqq. :

Bellice, depositis clipea paulisper et hasta,

Mars, ades et nitidas casside solve comas! Ades sane imperativus est velut dic, fave, pande, similia. Versu 167 autem eiusdem libri eo Ovidius progreditur, ut illius auxihum etiam pro aliqua re, quae omnino a Marte abhorret, petat :

Si licet occultos monitus audire deorum Vatibus, ut certe fama licere putat, Gum sis officiis, Gradive, virilibus aptus, Dic mihi, matronae cur tua festa colant.

40

Intellegit sane Matronalia in lionorem lunonis Lucinne, Incis deae et nativitatis, Kalendis Martiis celebrata. Aliiid eius mudi exemplum in litteris Romanis exstare non inveni ; nullus praeter illum poeta ausus est.

Vestam idem poeta Vestalium festa die nono mensis lunii (a. d. V. Id. lun.) canens, Fast. VI 249 nominat: Vesta, ftive! Tibi nunc operata resolvimus ora, Ad tua si nobis sacra venire licet!

Reliquorum deorum, qui medium inter maiores et minores locum obtinent, invocationes singulares inveniuntur. Palis et Garmentae iam supra citavi, Palis Verg. Geor. III 1 et 294; Gul. 20; Garmentae Ov. Fast. I 465. Fortunam aciloc{uitur Manilius, ut faveat, Astr. I 1 1 1 sq. :

Hoc mihi surgit opus, non ullis ante sacratum

Garminibus : faveat magno Fortuna labori ! Floram deam Floralia decribens Ovidius vocat Fast. V 191:

Ipsa doce, quae sis! Aeque atque ib. I 93 lanum pro lanuarii mensis nomine com- pellat.

Ex inferioribus diis parvus tantum numerus a vatibus exoratur, ut carminibus faveant scribentesque adiuvent. Romam deam Propertius vocat, IV 1. 67:

Roma, fave! Tibi surgit opus! Date candida, cives,

Omina et inceptis dextera cantet avis!

Sacra diesque canam et cognomina prisca locorum e. q. s. Num Gallimachi Aetia ante oculos habuit? Tisi- phonen, unam ex Furiis, auctor incertus carminum Anth. Lat. nr. 201 (Baehr. P. L. M. IV) adit:

Pallida Tisiphone, fecundum concute pectus! Terram et »Maiestatem herbarurn« deas habemus in precationibus illis, quas in Baehr. P. L. M. I pag. 137 invenies. In carmine priore poeta primum adorat Terram, quasi reginam divorum; tum eius numen invocat quaeritque, ut ipsum exau- diat et coeptis faveat v. 23:

Exaudi me, cjuaeso, et fave coeptis meis! Scilicet ut plantas omnes iuste digneque canat. Garmine altero eandem ob rem poeta »Maiestatem herbarum« adit v. 8:

41

Hlic huc adeste vestris cum virtutibus, ')

Quia quae creavit, ipsa permisit mihi,

Ut colligam vos e. q. s. Baehrcnsius cum non infimis Latinitatis temporibus orta esse ea carmina putet, certe fallitur. Ut enim alia omittamus, quis umquam ausus est priore aevo et meliore »Maiestatem herbarum« quasi deam numinis loco invocare?

Priusquam deorum numerum linquamus, unum locum de he roibus citabimus ^). Heroas enim Gatullus pro carminum niateria compellat carmine 64. Praedicata felicilate temporum, quibus dii nondum hominum consuetudinem descipiebant, heroas adit »nimis optato saeclorum tempore natos« atque ut propitii sint orat:

Vos ego saepe meo, vos carmine compellabo. Quod hoc versu poeta promisit, fatum, ne exsequeretur, vetuit. Riesius non male Theocriti versum citat I 145: w xaiQets noXXdxi., Motaai^

XafQ8T^ ' syco 6^ v^^iv xal ig vctsqov aSiov daoal

IV.

lam restat, ut de iis vatum numinibus loquamur, a quibus, quamquam in deorum numerum numerandi non sunt, poetae carmina auspicari nonnumquam solent. Pius mos ac pulcher est Manes magnorum priscorum poetarum auxilium rogare, Home- rorum Pindarorum Gallimachorum. Namque eorum Manes apud inferos in Elysio, ut aiunt, beatissima vita fruuntur nec dubitandum est, quin auctoritate illic in homines non carentes cogitati sint, sed Genioruni Lariumve modo propitii adsint pe- tentibus^). Per Alexandrinos inventus ab Ennio in Romanorum

1) »Huc huc« Baehr., »huc.« codd. »vestris cum« ego; »cum vestris« codd.

2) vid, Welckeri, Griech. Gotterlehre III p. 274 : »Heroisirung histo- rischer Personen«.

3) cf. Hertzberg ad Prop JII 1. init.

42

liUeras Homerus ut pationus vatum inductus est. Scholiasta enim ad Persii prologum, quo dicit poeta non ex Parnasso se poeticum spiritum petere, a Persio Ennium tangi adnotat, qui dixerit sibi somnianti in Parnasso Homerum aperuisse, ipsius animam in Ennii corpore esse, ad quem locum frgm. 4 et 5 (Baehr. F. P. R. p. 59) spectare videntur. Eandem rem com- memorant Gic. Som. Scip. 1 ; Lucr. 1111; Fronto p. 11 (ed. Naber). Inde Ovidius Homerum invocat Fast. II 119'):

Nunc mihi mille sonos, quoque est memoratus Achilles,

Vellem, Maeonide, pectus inesse tuum,

Dum canimus sacras alterno pectine nonas,

Maximus hic fastis accumulatur honos.

Deficit ingenium e. q. s. Gallimachum et Philetam Propertius vocat III 1. init:

Gallimachi Manes et Goi sacra Philetae,

In vestrum, quaeso, me sinite ire nemus! Gallimachum ipsum ex divino genere ortum esse ubique cre- debatur, cum Battus proavus, qui Gyrenam condidit, apud cives divinis honoribus honoraretur (cf. Gatulli c. 7. 6. Apud Pindarum Pyth. V 128 est r^gcog XaoG8^r]g). De »sacris Philetae-? autem lites inter viros doctos ortae sunt, quid significent; recte mihi Hertzbergius interpretatus esse videtur, qui pag. 245 1. 1. »neve, inquit, quod hic mutatum (sacra Philetae) iuxta proprium (Gal- limachi Manes) positum esse offendaris«. Pindarum talibus honoribus Statius afficit, ut ipsum quasi deum tutelarem pro carmine exoret, Silv. IV 7. 5:

Tuque, regnator lyricae cohortis,

Da novi paulum mihi iura plectri,

Si tuas cantu Latio sacravi,

Pindare, Thebas. Guius usus quae sit causa, non difficile est ad eruendum|; nam vates iili, ut qui divino instinctu impleti essent, iam priscis temporibus divino quasi honore afficiebantur nec miruiu esse potest eos imprimis de sua arte hominibus petentibus iargiter tribuentes cogitari.

1) cf. Euphorionis frgm. 62 in Meinekii Anal. Alex. pag. 104.

43

Idem Statius patrem siium compellat, in epicedio Silv. V 3, ut carmina de Elysio fonte ipsius lyrae praebeat:

Ipse malas vires et lamentabile carmen

Elysio de fonte mihi pulsumque sinistrae

Da, genitor perdocte, lyrae! Pater autem, ut v. 235 legitur, cantus stimulabat viasque Pie- rias poetae monstrabat.

Sed hac in consuetudine, quae per Graecorum poetas sancita erat, non substiterunt Romani. Gum enim Gaesar inter deos relatus esset eiusque genius a populo Romano velut deus honoraretur, quid mirum, quod et deorum muneribus eum, quantum quidem ad Quirites adiuvandos pertinent, fungi putabant, et, ut opem ferret, invocabant? Notissima res est eo ex tempore imperatores ut divorum filios iam vivos iisdem honoribus ac Gaesarem mortuum affectos atque iisdem vocibus ac deos appellatos csse. Exstat de hac re dissertatio Regimontana »De appellationibus Gaesarum honorificis et adu- latoriis usque ad Hadriani aetatem apud scriptores Romanos obviis«, quam conscripsit A. Finkius anno 1867. At qui historia Gaesarum primi p. G. n. saeculi satis imbutus est, perfacile in- telleget ingentem multitudinem adulatorum mox hoc more ita abusos esse, ut solum ac summum deum imperatorem venera- rentur. Nostrum est eos potissimum locos afferre, quibus Gae- sares, sive vivi sive defuncti, Apollinis Musarumque partes gerant.

Initium, ut dictum est, hic usus a Gaesaris temporibus cepit ac partim ex Geniorum Lariumque cultu vetustissimo, partim ex Veneris Genetricis exortus esse videtur, parentis illius divinae cum populi Romani tum gentis luliae primorumque Gaesarum, ita ut lulius Gaesar alter parens popuh Romani praedicaretur. At de illo ipso locus apud poetas, quo numen poeseos com- pellatus sit, non exstat. Octavianus^^autem, quamquam a Ro- manis divinis lionoribus se coli vetuit, impedire tamen non potuit, quominus Apollinis vel lovis muneribus fungi eum poe- tae fmgerent. Invocat eum primus Vergilius, Ge. I 24 sqq; diis omnibus, qui quidem ad agriculturam spectant, noiiiinatis Gaesarem adit atque ex eo, quoniam sine dubio deorum in concilia quondam recipietur, petit v. 40:

44

Da facilem cursum alque audacibus adnue coeptis Igtiarosque viae mecum miseratus agrestis Ingredere, et votis iam nunc adsuesce vocari! Legit autem carmen Vergilius Augusto »reverso post Actia- cam victoriam atque Atellae reficiendarum faucium causa com- moranti per continuum quadriduum, suspiciente Maecenate legendi. vicem, quotiens interpellaretur ipsa vocis offensione«, ut ait Donatus p. 61 (v. Ribbeckii ])rolegomena in Vergilium pag. XXXIV.), aestate anni u. c. 725. Horatius, quamquam secundas Augusto post lovem sedes tribuit , non eum tute- larem deum pro cantu invocat. Neque adeo Propertius, qui eum, quamvis plane cum love adaequet, in auxilium rogare spernit. Manilius an vivum Augustum an defunctum ac divum compellaverit, adhuc dubium esse videtur, quantum ego quidem ex Freieri dissertatione, quae inscribitur: »De Manilii aetate« (Goettingiae 1880) cognoscere potui, Memorabilem sane iocum eius Astronomica occupant. Quamvis enim et libro II et III et V expressis verbis pronuntiet se suas vias adire ac per proprias vires cuncta canenda esse (V 227), negetque se rem suam poe- tarum more ornare (III 39), ne furtum sed opus proveniat (II init.), non dubitat et tertio libro Pierides invocare, ut per inaccessos saltus vatem perducant, et 1. 1. Gaesarem Augustum nominare, qui animum sibi det:

(Gaesar patriae princepsque paterque)

Das animum viresque facis ad tanta canendum!

Sed omnes aequales in laudando Augusto abOvidio longe superari interomnes constat, et ex Finckii dissertatione luculenter apparet* Utque supra eum quemlibet deum de instinctu divino invocasse audimus, etiam hac in re primum locum inter omnes obtinere eura videbimus. Ac primum quidem habes Ar. am. I 203 :

Marsque pater Gaesarque pater date numen eunti:

Nam deus e vobis alter es, alter eris.

Auguror, en, vinces; votivaque carmina reddam,

E magno nobis ore sonandus eris.

Gonsistes aciemque meis hortabere verbis.

45

Pleni suDt porro Tristium libri adulationum Augusti, quibus id eum consequi voluisse manifesturn est, ut Romani redire ipsi licerct. Itaque inter alia, quae videas apud Finckium, compellat imperatorem III 1, 77:

Di precor, atque adeo - neque enim mihi turba roganda est

Gaesar, ades voto, maxime dive, meo! Fastos autem Ovidius a Gaesare Germanico fretractatione ut opinor confecta) inaugurat. Ex eo enim petit, ut pacato, i. e. benigno vultu opus excipiat et timidae navis iter dirigat. Per- fecta adulatione utitur v. 17:

Da mihi te placidum, dederis in carmina viris,

Ingenium vultu statque caditque tuo! Atque in fme exordii v. 25:

Si licet et fas est, vates rege vatis habenas,

Auspicio felix totus ut annus eat. Vates nempe ipse Germanicus fuit, quem Arati Phaenomena Latine cecinisse credunt. Eundem operis patronum inducit Ovidius ib. VI 247:

Hoc quoque, dux operis, moneas precor!

E ceterorum imperatorum locis nomino primum quam- vis non poeticum locum Valerii Maximi ex initio memora- bilium factorum et dictorum : »Si prisci oratores ab love 0. M. bene orsi sunt, si excellentissimi vates a numine aliquo prin- cipia traxerunt, mea parvitas eo iustius ad favorem tuum de- cucurril«. Intellegit Tiberium. Neronem Apollini ad- aequat Seneca Apocol. IV 1,22:

llle (Nero) mihi (Apollini) similis voltu similisque decore,

Nec cantu nec voce minor. Talem Roma Neronem aspiciebat. Lucanum vero istos, de quibus dicimus, ornatus poeticos non nimis adamasse moneo, neque adliuc usquam nobisPharsaliam citare licuit; suum habet illegenus dicendi, quamvis non minus poeticum. Attamen non omnino liber est moribus illorum adulatorum, de quibus modo dixi- mus. Nam uno loco etiam noster suam poesin sub Neronis clientola esse iudicat atquo eum pro caiminis matoria quasi deum invocat, Phars. I 63:

46

Sed mihi iam numen; nec, si te pectore vates Accipiam, Girrhaea vehm secrela moventem SoUicitare deum Bacchumque avertere Nysa: Tu satis ad dandas Romana in carmina vires.

Primo versu post numen animo adiciendum est: tu es, Gaesar.

Praeter hunc locum invocatio numinis in Lucani carmine nulla

exstat.

Proximum locum nomino Galpurnii ecl. IV 82:

Ab love principium, si quis canat aethera, sumat,

Si quis Atlantiaci pondus molitur Olympi;

At mihi, qui nostras praesenti numine terras

Perpetuamque regit iuveniU robore pacem,

Laetus et augusto felix adrideat ore rell., quod idem alterno cantu alter pastor ab eodem Gaesare quasi ab ApoUine petit:

Me quoque facundo comitatus Apolline Gaesar

Respiciat e. q. s.^)

Domitiani autem aetate uberius apellationes aduiato- riae adhibentur atque eius aetatis poetae ceteros omnes im- pudentia superasse videntur, Statius imprimis et Martiahs. Locos, quibus imperator invocatur tamquam Apollo sit Musa- getes carminisque auctor, exhibet Finckius pag. 38. Sunt Stat. Silv. V L 14 :

modo dexter Apollo Quique venit iuncto mihi semper Apolline Gaesar Adnuat rell. Stat. Ach. I 14-18:

At tu quem longe primum stupet Itala virtus Graiaque, cui geminae florent vatumque ducumque Gertalim lauras, olim dolet altera vinci, Da veniam ac trepidum patere hoc sudare parumper Pulvere; e. q. s.

1) cf. carmen prius Bucolicorum Einsidlensium, quae supra laudata sunt (Baehr. P. L. M. III p. 60), quo Nero cum Homero, ni fallimur, adaequatur, cum adeo arte poetica excelleret, ut Mantua, quae Vergilios procrravit, maesto vultu suas cartas doloret.

47

Haec quidem hactenus. Restat, ut in fine huius com- mentalionis partis nonnullos locos singulares adferam, quos habent et Propertius et Statius et auctor Gulicis, et qui non praetereundi sunt. Propertius enim foedum Cynthiae iter de- scribens ad lunonis festa, cuius »causa vero magisVenus erat«, quod per viam Appiam fecit, nobilissimam illam viam, quae tot insignes clarissimorum virorum triumphos viderat, adit, ut sibi de illius »triumpho« inspiret c. IV 8, 17:

Appia, dic quaeso, quantum te teste triumphum

Egerit effusis per tua saxa rotis. Quis alius poeta tale aliquid ausus est? locus sane et ironia est.

Alter locus est Statii Siiv. I 4, 22, quem Finckius iniuria ad Domitianum imperatorem refert. Dicit poeta:

Ipse veni viresque novas animumque ministra,

Qui caneris e. q. s. Ganitur autem Rutilius quidam, unus ex Statii familiaribus, de quo v. 34 legimus:

nec tu, quando tibi, Gallice, maius

Eloquium, fandique opibus sublimis abundas,

Sperne coli tenuiore lyra. Ab ipso Rutilio Gallico igitur, quem celebraturus est, ut ani- mum det, poeta pelit atque v. 31 eundem hominem cum Gerere et Baccho adaequat. Usque eo adulationum impudicitiae per- venerunt Romani ! Gonferatur de hoc loco Ruedigeri dissertatio : »Quibuscum viris fuerit Statio poetae usus consuetudo familia- ritas« (Marpurgi 1887). Errat autem auctor cum dicat pag. 18 nullum praeterea exstare exemplum, quo demonstretur privatum hominem divinis honoribus coli. Id tantum certum esse arbitror in eiusmodi hominem a nullo, quantum scio, poeta munus illud, quod Musas atque Apollinem decet, delatum esse. Alius generis enim ille Octavius est, qui initio Gulicis compellatur (v. 24):

Et tu, cui meritis oritur fiducia tantis,

Octavi venerande, meis adlabere coeptis

Sancte puer; tibi namque rell. Inquirere , quis ille sit, concedo opinioni doctiorum virorum. Octavianum hac voce nominari veri dissimillimum. Geterum

48

locos simniimos, praecipue Ovidianos, quibus homiiies vlvi ac privati divinis honoribus afliciuntur, nec vero ut vatum nuinina invocantur, Finckius pag. 18 affert.

Statius praeterea nonnullos alios locos singulares praebet. Silv. I 6 Phoebum et Musas et Minervam dimittit, quae vatum numina posterioribus temporibus in carminis usum se revoca- turum esse pollicetur ; contra S a t u r n u m , versuum Saturniorum deum, et Genium mensis Decembris et locum et »protervos Sales«') adit, ut sibi faveant:

Saturnus mihi compede exsoluta,

Et multo gravidus mero December,

Et ridens locus et Sales protervi

Adsint, dum refero diem beatam

Laeti Caesaris ebriamque noctem !

1) cf. Sulpiciae Sat. v. 9; Nonies. Cyn. 95.

Pars altera.

Quibus carminum locis quibusque verborum formuiis usi sint poetae Romani deos pro carminibus invocantes.

Gum ad alteram huius libelli partem, quae est formalis, animos advertamus, id nobis propositum est, ut primum quae- ramus, quibusnam carminum locis poeiae numina invocare soleant, deinde quibus formulis usi in clientelam deorum se dederint atque ab iis carmina auspicati sint. Accedunt nonnulla alia, excursus, ubi versari sua numina vates existimaverint, inquirens, et tabulae, quae doceant invocationum apud unum quemque poetam fiequentiam, denique index omnium, quibus invocationes inveniuntur, locorum.

I.

Atque ad priorem quam diximus quaestionem ut progredi- amur, Quintilianus materiae dispositionem proposuisse nobis videtur, qui initio libri IV haec praebet : »Quodsi nemo miratur poetas maximos saepe fecisse, ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent, sed provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velat nova precatione uterentur: mihi quoque profecto poterit ignosci, si , quod initio, quo primum hanc materiam inchoavi, non feceram, nunc omnes in auxilium .... deos in- vocejii« (cf. Quint. X 1,48). Hunc igitur secuti rem ita dispo- nainus, ut primum de initiis carminum agamus, deinde

lEnickeuberg). 4

50

de aliis carminum locis, imprimis singularum partium nitiis ^).

In priore quam diximus quaestione secernenda sunt ante omnia carmina minora, quae sunt lyricae et melicae poeseos, a maioribus, quae sunt epicae et didaclicae. Magnum enim inter utrumque interest: cum certa quaedam in hoc genere lex constare videatur, ut plerumque initio et in graviorum capitum initiis invocationes adtiibeantur, in illo magis ad liberam volun- latem, ut poetae auctoritas fert, sparsas eas invenimus neque ab eorum locorum numero, quibus inilio carminum precationem, invenimus, multum superari arbitror numerum locorum eorum, quibus aliquo alio loco sub clientela Musarum deorumve carmina iudicantur.

Quod quam recte dictum sit exempla docent. Gatullus quidem , ut a minoribus carminibus et lyricis incipiamus, epithalamium ad Viniam et Manlium ab Hymenaeo auspicatur (c. 61 initio) atque eum tutelarem carniinis deum petit. Ti- bulkis initio carminis cuiusdam (II 5) Phoebum adit, ut ipsi carmen, quod in eius laudem facturus sit, moveat. Non aliter Horatius multis locis, ut in carminis saecularis initio Apollinem et Dianam compellat, vel III 4 GaUiopen, III 11 Mercurium, ut faveant; nec Statius, qui initio IV 7 et V 3 Silvarum e nu- minibus, ut novas carminum vias dirigant, petit. Singularis est locus epistularum Horatii I 8, quo Musae mandatum dat, ut ipsius vota Gelso amico referat :

Gelso gaudere et bene rem gerere Albinovano^

Musa rogata, refer! Ceterum natura fert, ut in hoc poeseos genere numinum invo- cationes locum non habeant.

Aequa ratione poetae bucolici et ipsi tota carmina a diis inaugurant, ut Vergilius ecl. IV 1:

Sicelides Musae, paula maiora canamus!

1) Respicienda sunt ea tantum carmina, quae bonum fatum sine de- fectu nobis servavit; e parvis enim fragmentis, qunmvis invocaiionem contineant, non nisi rarissime concludi poterit, quo carminis loco ea legebatur.

51

et in iisdem pastores cantus suos suis a numinibus incipiunt. Ita Vergilii pastores ecl. III 60:

Damoetas:

Ab Jove principium, Musae, Jovis omnia plena, Ille colit terras, illi mea carmina curae!

Menalcas :

Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me Munera sunt lauri et suave rubens hyacinthus.

Sequitur cantus amoebaeus. Alii loci: Verg. ecl. VII 21, X 1 ;

Calp. ecl. IV 82; Carm. buc. Einsidl. (Baehr. P. L. M. III, p. 60)

I 22; Nemes. ecl. II. 20.

Adnumero huic seriei nonnulla carmina, quorum ipsa in- vocatio argumentum est, ita ut per omnes versus deum quen- dam compellent atque etiam, ut propitius carminibus sit, petant. Sunt carmina Horatiana I 26 et IV 3, quibus Musam, IV 6, quo Phoebum patronum poeseos praedicat. Adnotan- dum est in quarto carminum libro praeter haec quae modo laudavi carmina , nuUum locum , qui ad nostram rem spectet, inveniri.

Satirae medium fortasse locum inter minora carmina et maiora obtinent, itaque de hoc genere, quid mihi videatur, nunc dicam. Quorum carminum comica indoles fert, ut precationibus plerumque egeant; accedit, quod ea, quam nos habemus, forma Romanis genuina atque ex ipsorum ingenio nata sit, ita ut, praesertim cum Graecorum exempla, quae summae apud Ro- manos auctoritatis erant, deficiant, mirandum non sit in satiris graecanicas deorum invocationes admodum raro nos invenire; cum autem adsunt, non raro ironice versus dictus est. Persius in epilogo quamlibet Musam iocans dimittit :

Heliconiadasque pallidamque Pirenen

Illis relinquo, quorum imagines lambunt

Hederae sequaces, ipse semipaganus

Ad sacra vatum carmen affero nostrum. Horalius unum locum exhibet I 5. 53, quo parodia usus epicum fere sermonem profert:

4*

52

Musa, velim memores^). Non aliter luvenalis ioci causa Sat. IV 34:

Incipe, Calliope, licet et considere; non est

Gantandum, res vera agitur; narrate, puellae

Pierides: prosit mihi vos dixisse puellas. Singulos igitur unus quisque poeta locos habet , qui numerus pro multitudine satirarum non praebet proportionem.

Sulpicia poetria in »Satira« quae fertur hunc usum sa- tiricum neglegens, aliorum carminum modum secuta est, cum Musam et initio et in fine compellet (vid. supra pag. 12).

Minora carmina linquentes ut ad maiora procedamus, transitum nobis praemonstrant Propertii libri, de quibus adhuc sub iudice lis est, et Ovidii Amores. Quorum quamquam singula carmina inter minora numeranda sunt, tamen libri ipsi ab auctoribus quasi totum iudicabantur , id quod re ipsa, de qua loquimur, probatur.

Inter multos constat inde a Lachmanni temporibus eum, qui in codicibus manu scriptis liber alter Propertii est, in duas distrahi partes vel libros esse necessarium (c. 1—9, et 10—34), ita ut eo ex tempore quinque plerumque libri numerati sint. Nitebatur Lachmannus, ut notum est, imprimis in versu II 13, 25 et in carmine II 10. At Birtius hiculenter ex codicum inscriptionibus numerisque versuum solitum modum valde neg- legentibus comprobavit non tam esse quinque hbros unius operis quam duoPropertii opera, quorum alterum »mono- biblos« idem est ac Lachmanni hber I, alterum »tetrabiblos« libros II V Lachmanni continet (Birtii Das antike Buchwesen pag. 413 sqq.). Meum autem non est longius de hac re disserere; id quod prolaturus sum ex nostris de invocationibus deorum quaestionibus necessario sequitur, atque gaudeo novum

1) Ita iam Hipponax, corp. poes. Graecae ludibundae ed. Brandt I, p. 3."); contra Archostratns ibiclem p. 140 invocasse non videtur. Sopbistas pro Musis invocat Timon ibid. II (p. 89). De initio Batracbora. vid. infra.

53

argumentum , ni fallor, illis dilectissimi magistri quaestionibus addere nie posse

Hae sunt invocationes Propertianae : liber I (monobiblos) : vacat. liber II inilio: vacat (quantum hodie habemus). liber II 10: Sed tempus lustrare aliis Helicona choreis, Nunc aliam citharam me mea Musa docet! Surge, aiiima, ex humili iam carmine. Sumite vires, Pierides; magni nunc erit oris opus. Habet carmen versus viginti sex, et invocatio in medio fere posita est.

liber III 1: Gallimachi et Philetae Manes invocat, ut in idem, quo illi, nemus ipsum ire sinant; v. 19 autem est: Mollia, Pegasides, vestro date serta poetae, Non faciet capiti dura corona meo.

1) In excursu pauca niihi adicere liceat. E. Reischius, qui novis- simus de Propertii librorum chronologia in studiorum Vindobonensiura tom. IX (1887) pag. 94 scripsit, iniuria eo offenditur, quod, cum nonnullis locis Propertius de suis »libris« loquatur, c. II v. 13 tres »libellos«, ^quos Proserpinae adportaturus est, nominet; inspiciat ille carniinis III 7 v. 43, quo loco Callimachi libri, quibus ipsius Propertii simillimi sunt, libelli vocantur, et eiusdem libri caruiinis 2 v. 19, quo suos ipsius libros poeta libellos vocat. Fallit ergo Reischius, cum dicat pag. 95 nonnisi de »libris« suis loqui Propertium. Cur vero carmen modo citatum III 7 »den Cha- racter eines Einleitungsgedichtes tragt« (pag. 97), id quod Reischius car- mini II 10 abiudicat, non intellego; nec magis concludere licet ex tran- sitionis forma primi c. II 10 distichi, quae est »Sed tempus« rell,, in eodem libro antecessisse plura alius generis carmina. Nonne idem pro- bare possent versus III 1. 3 sqq.? (cf. Verg. Ge. II fin.).

Quod vero vir ille doctus Horatii libros simile esse putat, claudicat comparatio ; nam tx eo quod Epodon librum Marius Victorinus et Dio- medes grammatici quintum libium s>qui epodon inscribitur« vocant, non sequitur aliquo tempore Horatii libros a I usque ad X numeratos esse (pag. 100), sed illos philologos (aeque atque Charisium) suarum interpreta- tionum causa, cum aptius esset, hac numeratione forte usos esse: liber, qui est quintus in serie Horatianorum; ideo expressis verbis addunt »qui epodon inscribitur«. Idem de >decimo libro« , i. e. arte poetica valet. Analogon haberemus, si epodae carminibus antecederent numeraienturque epodae: »liber 1«, carmina lib. I1~V. Cum autem epodae suam semper

54

Habet carmen versus quadraginta; mediuin distielium itcrum Musarum invocationem habere vides ^).

liber IV 1: nobilem laudat Romam , quam cancre in animo habeat; v. 67 legitur:

Roma, fave! Tibi surgit opus! Habet autem carmen centum et quinquaginta versus; tertium igitur accidit, ut mediam fere partem deae invocatio contineat. liber IV 6,11:

Musa, Palatini referemus Apollinis aedem,

Res est , Galliope , digna favore tuo ! Ad celebrandas quinquennales Apollinis ludos in memoriam victoriae Actiacae institutos compositam esse elegiam recte cen- sent viri docti; sub finem Propertii vitae scriptam esse apparet. Invocatio autem in exordio legitur carminis octoginta sex versus continentis. liber IV 8,17:

Appia, dic quaeso, quantum te teste triumphum

Egerit rell, quo de loco supra p. 47 actum est.

inscriptionera servassent neque uniquam solo numero »lib. inscriberentur, exemplum pro Birtio, non contrd eum est. Sed aliud exemplum Propertio simillimum Reischius omisit, dico Martialis libros. Usque ad nostra tempora plerumque putabatur duo nos opera Martialis habere : Monobiblon de specta- culis et Epigrammatum libros XIV. At hodie scimus epigrammatum libri XIII et XIV inscriptiones spurias esse, posteriore demum aevo adiectas, sed utrumque librum monobiblon ut illam in initio fuisse, quibus nomina »Xenia« et »ApO})horeta« indita erant (vid. Friedlaenderi editionis Marti- alis tom, I, p. 17). Habemus igitur tres monoliiblos, quae extra numera- tionem erant, et epigrammatum libros I-XII, et his duae e tribus mono- biblis tempore posteriore per errorem virorum doctorura sub numeris XIII et XIV adiectae sant. Tertia vero de spectaculis monobiblos, quae longe ante ceteros libros edita erat atque in collectionibus operum epi- grammatibus antecedebat, ut numero ornavetur, ideo fieri non potuit, aeque atque in Propertio; ita ut seraper ut nionobiblos tradita esset. Haec hactenus; reliqua Reibchii ipso Biitii libro, cuius gloriae ille obtrec- tare studet, retelluntur.

1) Quod carraen in codicibus ab insequenti segregatum , coniunetum auctoritate Mureti et nostri temporis virorum doctoriira, seiungendum esse cum alia tum haec cum c. II 10 et IV 1 analogia satis docet, ita ut traditam lectionem cur linquamus non videam c iusara.

55

Animadvertas haec: Quinqiie habes locos, eorumque duo novissimi modo citati nihil habent miri, nisi forte quod singulari versu IV 8, 17 poeta Appiam viam ut numen quoddam poetis sacrum compellat. Tres autem loci II 10, III 1, IV 1 magnnm inter se praebent similitudinem , cum in una quaque elegia deus quidam versibus in media fere carminis parte positis invocetur, quod suis locis adnotavimus. E quibus duo carmina certum in initio librorum locum obtinent III 1 et IV 1; ter- tium inter secundi libri carmina invenitur. Alqui graves existunt causae, quas attulerunt et Lachmannus et nostris temporibus Bir- tius, cur a carmine II 10 novum, i. e. ex Lachmanni auctoritate tertium, ex Birtii alterum tetrabibli librum incipere verisimillimum sit. Quibus causis a viris illis doctis citatis novam, uti vides, adicere licet, ipsam quam dicocompellationem Musarum, quae carmini in- itiali convenit; neque urgeo etiam hoc simile esse, quod in nostro carmine II 10 aeque atque in primis 1. III et IV numinis invocatio medios versus occupat. In quarto autem demum libro saepius quam in solo carmine initiali Musas ille adlocutus est; id inde nimirum suum habet explicatum , quod cum libri antecedentes quasi xvxloi sXsyiaxoi sint uniformes, quartus liber diversi generis carminum collectio est neque cyclum efficit. Quae cum ita sint, nonne suo iure illos doctos coniectavisse arbitraris? Denique apparet Properlium singulos carminum libros quasi singula opuscula iudicasse , cum unum quemque sub deorum clientela haberet.

Idque porro praeclare firmatur Ovidii comparatione, in cuius Amorum primo cuiusque libri carmine vota poetae repetuntur, ut Quintiliani verbis utar. Inilio libri I et II Gupidinem vel Amorem compellat, libro III Elegiam, quae de principatu cum Tragoedia certat et victoriam reportat.

Quoniam hanc ad rem pervenimus, liceat mihi antecipa- tione usus de reliquorum poetarum usus frequentia brevi disserere.

Vetustioris aetatis poetae omnino rarius hoc ornatu ute- bantur, nam Lucretius exhibet duos tantum locos in 7393

56

versibus, Gatullus ') et Tibullus ternos in 2:276 et 1034 versibus.

Vergilius aequaliter per eclogas sparsas septem compel- lationes praebet. Georgicorum autem quisque a suis tute- laribus diis liber incipit, quibus unus locus accedit, 1. IV v. 315 (sicut apud Propertium). Mirum in modum artem mutavit Ver- gilius. Aeneidis enim cum duae partes sint aequabiles I VI et VII— XII, priorem una invocatione initiali exornare sat habuit nam VI 204 est locus singularis, quo aliquid ultra humanam possibilitatem requirit, ut ait Servius, atque etiam non Musam, sed inferos deos vocat in altera quinque cumulavit, quae sex omnes ad Musas directae sunt. Itaque singulae invocationes l. I— VI respondent versibus 4000, 1. Vll— XII: 900^); in eclogis autem, cum in 829 versibus septem locos habeat, 118, in Georgicis quinque in 2188 versibus continentibus 4 37. Omnino, si omnes poetas aeque respicimus, sin- gulae invocationes respondent vorsibus septin- genis undeoctogenis 779.

Horatius in quattuor carminum libris, qui 3044 versus continent, undecim locos exhibet, ita ut in 276 versibus semel invocetur.

Apud Tibullum versibus 6 44, apud Propertium 79 6 singuli loci respondent.

Inter omnes poetas autem longe primum locum Ovidius obtinet, id quod iam supra nonnumquam monitum est. Amores exhibent locos quattuor, Ars amatoria tredecim, Remedia duo, Fasti viginti tres; ad genus fabulandi minus aptum putavit, cum Metamorphoses tres tantum contineant. Ea autem carmina, quae epistularum formam habent, dico Heroidas, Tristia , epistulas ex Ponto, deos ad componenda

1) Adnotandum est, cuiii in c 61, 64, 68b tantum invocationes in- veniamus, Catullum nonnisi severiora cainiina, quae in »carminum libro« inerant, hoc modo ornasse videri, cuius reliquiis ea carmina adnumeranda sunt. cf. Birtii Buchwesen p. 412.

2) Respondet hic usus Odysseae et Ilindi, quns in illis libiis imitatum eum esse constat.

57

carmina non compellant. Ita hanc tabulam de Ovidio liabemus :

Singulae invocationes respondent

in Amoribus ( 2460 versus) versibus 615 Arte am. 2330 180

Remediis 814 407

Fastis 4972 211

Metam. 11996 3998

Omnino autem Ovidius omnibus operibus aeque respectis sin- gulas vocationes habet in versibus 723, omissis autem Tristibus, Heroidibus, epistulis ex Ponto, quae nullum, Metamorphosibus, quae tres locos habent, in v. 249.

Inde ab huius poetae temporibus invocationum numerus minuitur, cum Lucanus, Germanicus, luvenalis, Galpurnius sin- gulos, Manilius duos, Valerius Flaccus et Silius Italicus quaternos locos habeant. Eadem parsimonia in Thebaide et Achilleide usus est Statius, cuius utrumque carmen singulum locum habet. Aliter in Silvis, quae cum Propertii libro ultimo comparari pos- sunt; exhibent enim quinque libri 4085 versus continentes novem locos : quattuor in I, unum in IV, tres in V. Inveniuntur ergo singulae vocationes in 453 versibus. Qni numerus non nisi Nemesiani eclogis superatur, qui in 319 versibus bis deos nominat, i. e. semel in 157 versibus. Geterum Nemesianus et Grattius in Gynegeticis singulas vocationes praebent, in versibus 325 et 540. Omnino, quam rectum illud quod dixi- nms sit, ex his sequitur, quod singulae invocationes versibus rcspondent

apud Valerium Flaccum 1398 Manilium 2129 Silium Italicum 3053 ,, luvenalem 3654 Lucanum 7759

Quibus accedit

apud Statium: Silvae 453

Theb. 9G43

Ach. 1127

Galpurnium 37l>

58

apud Nemesianum, ecl. 160 Cyn. 325 Grattium Gyn. 540

Genus poeseos cum respicimus, superiorem locum carmina bucolica obtinent, cum plerumque in 200 versibus singulae invocationes inesse soleant.

Sequuntur carmina didactica, quae valde inter se dis- crepant : nam cum in Ovidii Arte amatoria singuli loci respon- deant versibus 180, inFastis 211, respondent in Vergilii Georgicis versibus 437, in Grattii Gynegeticis 540, in Manilii Astronomicis 2129, in Lucretii de rerum natura 3696.

Aequalem locum obtinent carmina minora, quae a medio numero (779) non multum discrepant; extremos fmes significant Propertius, cuius in carminibus singula auditur vo- catio in versibus 796, et Horatius, cuius in carminibus in versibus 276 singuli loci leguntur.

Quarto loco carmina epica ponenda sunt, quorum fmes numeri significant Valerii Flacci 1398 et Statii The- baidos 9643.

Summa parsimonia denique saturae et epistulae ex- cellunt, de quibus iam supra locutus sum.

Haec hactenus. lam in locorum inquisitione pergamus atque ad carmina maiora veniamus. Satis notum est ex IHadis et Odysseae temporibus pium illum morem initio carminum chentelam deorum implorandi per universas antiquitatis litteras inveniri. Apud Romanos iam primis poeseos temporibus a diis carmina auspicabantur , velut iam Livius Andronicus Odusiam ab hisce versibus incepit:

Virum mihi, Gamena, insece vorsutum. Non aliter incertus auctor carminis de Priamo Gamenas, ut adiuvent, adit, quem locum supra laudavimus (Baehr. Fr. P. R. pag. 52). Aurea ex poeseos aetate, quae vocatur, unum quemque fere qui scripsit epicum carmen vel didacticum laudare debebam. Lucretius de rerum natura libros, Vergilius Georgica, Aeneidem, Ovidius Metamorphoses , Fastos, Artem amatoriam, Remedia, Lucanus Pharsaham, Manilius Astronomica, Grattiug

59

et Nemesianus Gynegetica, Serenus Sainmonicus librum niedi- cinalem: omnes prorsus a Musarum precatione vel deorum, Veneris, Apollinis, Dianae aliorum exordium capiunt ac petunt, ut propitii atque aequi carmini intersint, coeptis adlabantur, carmina moveant, iter poetae dirigant. Longum sane est omnes, qui huc spectent, locos verbotenus adferre. Nota Servii ad Aen. I 8 hoc loco non omittenda est, qui scribit: »Sane obser- vandum est, ut non in omnibus carminibus numen aliquod invocetur, nisi cum ahquid ultra humanam possibihtatem re- quirimus ; hinc in Arte poetica Horatius 191 : Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit«. De carminibus epicis paene recte Servius iudicavit; nam Lucanus in Pharsaha et SiHus in Punicis, quorum utroque humana facta narrantur, magis parci sunt quam Vergilius in Aeneide vel Valerius Flaccus in Argonauticis, quae de deorum factis agunt. Sed quid ma- gnum Romani pro incredibili paene superstitione non auxilio cuiuslibet dei factum esse credebant?

Provehamur longius atque in carminum partes gravi- ores animos advertamus. Ante omnia huc referenda sunt carmina didactica, quae ipsa natura in plures partes plerumque divisa sunt '). Gum autem antiquorum voluminum magnitudo causa sit, cur una quaeque operis pars plerumque uno volumine vel hbro absolvi possit, mirationi nobis non esse debet, quod maior invocationum pars initio Ubrorum reperitur. Sed etiam medium in Ubrum capita maiora incidere potuisse Servius docet, qui ad Aen. VII 37 adnoiat: »Hinc est sequentis operis initium, ante dicta enim ex superioribus pen- dent«. Sed rariores eius modi loci. Georgica Vergilii ex quinque, quas omnino habent, invocationibus quattuor initio quattuor partium exhibent, quae leguntur initio Kbri I, II, III, IV (contra Golumella, qui decimo libro rei rusticae Vergihum imitatus est, invocationem omisit). Non ahter Ovidius Fastorum libros, quibus singuK menses describuntur, ab uno quoque nu- mine auspicatur, cui mensis sacer est, ab Jano vel Marte vel Venere vel aho. Totum opus autem poeta a Gaesare Germanico inchoat. Lucretius, ut qui magis se abstineat ab hoc usu.

1) vid. Birtii »Buchwesen« pag 134 sq.

60

ultimam tantum partem , quae post prooemium' libri VI ineipit a V. 93, a Galliope Musa inaugurat, ut viam praemonstret. Eandem rem habemus apud Vergilium Ge. UI 384 sqq.; poeta, cum toto libro de pecore ioquatur, hoc loco ab armentis in greges »lanigeros hirtasque capellas« sese convertens nova pre- catione Palem deam adit. Manilius tertiam Astronomicoruni partem velut novum carmen inchoat ') , III , init : In nova surgentem maioraque viribus ausum, Nec per inaccessos metuentem vadere saltus Ducite, Pierides; vestros extendere fmes Gonor et indictos in carmina ducere cantus! Grattius et Nemesianus autem initio tantum carminum a diis auspicantur.

Non eodem modo atque in didactica ctiam in epica poesi vota renovantur. Nam continua factorum narratio dis- tributionem materiae plures in partes rarissime admittit, nec nisi in gravioribus virorum factis Musarum auxilium implorando carnien interrumpi licet. Itaque iis in carminibus satis raro id quod quaerimus invenitur. In exordio alicuius libri Annalium, ni animus fallitur, versus Ennii positus fuisse videtur, frgm. 234 (Baehr. F. P. R.):

Insece, Musa, manu Romanoruin induperator

Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo. Aeneidis alteram partem hisce verbis poeta inducit VII 37sqq.

Nunc age qui reges, Erato, quae tempora rerum

Quis Latio antiquo fuerit status ....

Expediam et primae revocabo exordia pugnae.

Tu vatem, tu, diva, mone! Latii statu descripto ad bella Aeneae cum Italorum regibus gesta pergit eaque aequo modo a Musis inchoat VIII 641 :

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,

Qui bello exciti reges e. q. s. Non aliter X 163:

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,

1) cf. quae bupra de Propertio dicta sunt. cf. Verg. ecl. IV 13.

61

Quae manus interea Tuscis comitetur ab oris Aenean armetque rates pelagoque vehatur. Praeterea Vergilius aliis locis deos noniinat, cum in graviore aliqua re denuo carmen quasi surgit , ut singularis ille ac nobilis locus 1. VI 264 docet, quo fauces Orci, in quibus Gura et Luctus et Egestas et Letum haerent, describuntur :

Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, Et Ghaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late, Sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro Pandere res alta terra et caligine mersas e. q. s. vel IX 77:

Quis deus, o Musae, tam saeva incendia Teucri

Avertit? ac similis locus IX 525.

Lucanus vero, ut iam supra monitum est, per proprias vires omnia canenda esse censet nec nisi initio numen vocat, ut propitium sibi sit. Etiam Ovidius in Metamorphosibus rarissime deorum compellatione utitur, cum continuus et inhaustus narrandi fluctus summum in carmine praebeat oblec- tamentum. Invenimus igitur tres in quindecim hbris locos: I init., quo universos deos nominat, X 147, XV 622. Quocum conferas Ovidii Fastos, in partes innumerabiles fere distributos, quorum una quaeque haud raro, ut dictum est, a deorum precatione exorditur. Largior est Silius Italicus, qui quater in Punicis deos adit, et quidem initio totius operis et initio 1. XIV, in partibus gravioribus; illic enim pro universo opere precatur, hic habet:

Flectite nunc nostros, Heliconis numina, cantus

Ortygiae pelagus Siculique ad litoris urbes.

Muneris hic vestri labor est, modo Daunia regna

Aeneadum e. q. s. Rehqui duo loci media in materia inveniuntur V 240 et XII 390. Valerius Flaccus invocationibus unam quamque Argonauticorum partem ab alia seiungit; nam inveniuntur initio 1. I, a quo versu descriptio diei festi et raptus velleris incipit, Phoebus, lib. III 15, a quo pugnae exoriuntur vellere aureo feliciter rapto, Glio:

62

Tu mihi nunc causas infandaque proelia, Glio, Pande virum!

Atque a V 217 bella domestica Argonautarum incipiunt, quo- rum narratio hisce verbis inauguratur:

Incipe nunc cantus alios, dea, visaque vobis

Thessalici da bella ducis ....

Impia monstriferis surgunt iam proelia campis. Quibus locis unus ex eodem carmine accedit, qui transitus vim habet, VI 515:

Quis tales obitus dederit, quis talia facta,

Dic age tuque feri reminiscere, Musa, furoris^).

Hanc transitionis vim non raro deorum compellationes habent. Vergilii Aeneidis locum IX 77 iam modo laudavi. Eiusdem poetae videas Georgica 1. IV v. 315, quo versu ad describendam historiam, quomodo homines artem mel prae- parandi invenerint, transit:

Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem?

Unde nova ingressus hominum experientia cepit? Eadem est vis versus Fastorum II 359, quo Lupercalia ipsa a Pieridibus inaugurata describens ad causas eius cultus et unde nomen traxerit transitum hisce facit Ovidius:

Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas. Nonnullis ahis locis autem hunc ornatum neglexit velut Fast. II 542; quo dicit: hunc morem Aeneas attulit, vel ibid. 584, quo legitur: Disce per antiquos quae mihi nota senes!

Ex aliorum qui restant locorum numero nonnulli adnotandi sunt, qui sine certa causa suis locis ex Hbera poetarum voluntate positi esse videntur. Huc numerandus est Propertii locus acerbus IV 8. 17, quo Appiam viam compellat. Aequo modo Vergilius ecl. IV 13, cum olim heroica carmina Apolline non probante se cecinisse dicat, Musam compellat, ad quam, agrestem sane et rusticam, nunc revertat; incipit ergo quasi medio in carmine novum his verbis: Pergite, (i. e. agite) Pierides!

1) Sine dubio Apol.lonium Rhodium imitatus est, qui initio 1. III et- IV Musani vocabat, ubi nova capita narrationis inceperunt; nec libroruni initioium causa compellationes babemus, ciim initio 1. II desideremus. cf. Birtii Buchwesen pag. 144.

63

Horatius Sat. I 5. 53 Musam vocat, epicam dignitatem iocose imitatus :

Nunc mihi paucis

Sarmenti scurrae pugnam Messique Gicirri,

Musa, velim memores, et quo patre natus uterque

Contulerit lites Denique in fine et singulorum carminum et universorUm operum nonnumquam invenimus poetas Musas adiisse, ut car- mini, quod scripserint, bonam fortunam comparent, vel ut et in futura tempora poetae faveant. Ab Alexandrinis, ut videtur, hic mos sancitus est; nam Theocriti c. IX in fine Hbri fuisse verisimillimum est, qua de causa maiora damna illud cepit''^). Ex Romanis Vergilius in fme eclogarum libri vota in Musas renovat ; obsecrata Arethusa , ut ipsum in hoc ultimo carmine faciendo adiuvet, Gallo amico carmen dedicat; v. 70 autem fmem libri poeta facit ex Musis:

Haec sat erit , divae , vestrum cecinisse poetam

Dum sedet et gracih fiscellam texit hibisco,

Pierides.

Inde petit Vergilius, ut quae ipse minima in Galli sui honorem fecerit, ipsae sibi faciant. Item Horatius carmen de Asinio Pollione (II 1) eiusdem generis verbis fmivit, cum dicat v. 37:

Sed ne relictis, Musa procax, iocis

Ceae retractes munera neniae;

Mecum Dionaeo sub antro

Quaere modos leviore plectro, i. e. quaere leviores iocosioresque cantus. Ovidius in fme Amorum valedicit Elegiarum Musae III 15 init:

Quaere novum vatem, tenerorum mater Amorum,

Raditur hic elegis ultima meta meis.

1) Theociitus, iit bonitatem vini describat, media in re Miisas com- pellat c. VII 148:

Nifxqiai KanraXiSfq, TlaQvdakov aiTtoq f/oioat'

"^qd yf Tta roiuvdf fbulo) nard hhvov avr()ov

K{)urriq 'H(jayXr,i yfQO)v fOTrjOaro yftQO)V', Fabulam de Hercule tangit poeta; eam Musae noverunt, ideo eas vocat. Praeterca vinosi et elati animi documentum esse voluit.

2) V. Birtii Buchv^. p. 397 ; Bion. I. fin.

64

Et V. 19:

Imbelles elegi, genialis Musa, valete

Post mea mansurmn fato superstes opus! Ultimus denique idemque puleherrimus , ni fallor, locus cui non in memoria venit? dico Horatianum in fme libri tertii: Sume superbiam

Quaesitam meritis et mihi Delphica

Lauro cinge volens, Melpomene, comam!

II.

lam venimus ad alterum huius partis caput, c|uo de formulis, quibus poetae in invocandis diis plerumque usi sint, agemus. Priusquam autem ad hanc rem, ut rectius in- tellegamus, aggrediamur, non alienum esse arbitror, de ea re brevi quaerere, quibusnam locis vates deos suos versari imagi- nati sint.

Inde a Graecorum vatum temporibus poetae fmgere sole- bant, quasi Musae ad se ipsos venirent docerentque quod scriberent ; adsistebant dii animosque divino afflatu inspirabant. Itaque Batrachomyomachiae auctor sic incipit: ^AQx6f.ievog TTQcoTor MovaMv xoqov 'EXixcovog 'EX^eiv elg efxov i]toq enevxofiai eTvex doi^fjg^). Aequa certe cogitatio nobis in proverbio de Pericle obtingit: JJeiOco eTTexd^ijio ToTai x^f^^(^i^' (Phn. ep. II 20. 17). Aristo- phanes Acharnicam Musam adit, ut ad se veniat, Ach. 665: 6evQ^ eXO^e\, Movaa 'AxaQiixtj, ac Ran. 675 orat, ut ad sacrum

1) Homerides quidem de hac re nondum cogitasse videntur , cum numquam aliquid eius inocli in deae vocationibus adhibeant. Habent ivvfTtf, Moroa, «'^/?o, (ifldfo , i'fii'ft alia , sed ubi illa versetur, non quae- runt. Musa enim nondum formam tam personaleni nacta erat, ut quasi homo migrare posset. Batrachomyomachiae auctor igitur, qui ad Homeri consuetudinem carmen cunponere studebat, cum Musauj ut fig ^TO{i veniat precetur, plane non curavit illos vt rsus non ad Homeri tempoi a quiidrare. Ceterum qvias viri docti attulerunt causae de s[turio epyllii initio, porsuasionis vim non habent.

65

chormn eiusque cantum adveniat. Inde per totas posteriorum temporum litteras manavit, ut poetae Musas vel deum aliquem ad se arcesserent. Horatius Calliopen caelo descendere et secum heroa, quem de^tinavit, canere iubet (c. III 4, 1). Aeque auctor carminis in Riesii Anth. Lat. nr. 199, p. 140 de Musis canit:

Linquite Pierios colles et scribite mecum. Propertius Musas ante suum torum, quo scripturus est, stantes fecit c. III 10, 1 :

Mirabar, quidnam misissent mane Gamenae

Ante meum stantes sole rubente t o r u m ! Atque Lucretius Venerem sociam scribundis versibus cupit (de rer. nat. I 24). Gatullus Hymenaeum deum c. 61 ad se arcessit, ut »tinnula voce« carmina concineret:

Huc huc veni!

Quocum loco conferas carmen prius illorum Einsidlensium (v. 36) :

Huc huc, Pierides, vokicri concedite saltu; atque ex Anthol. Lat. carmen Octaviano Augusto tributuni (Baehr. P. L. M. IV pag. 181) v. 35:

Huc huc Pierides date flumina cuncta, sorores! (= Anth. Riesian£te n. 672 v. 28); et illam precationem ad Maiestateni herbarum (Baehr. P. L. M. I p. 137)

Huc huc adeste vestris cum virtutibus ') ! Vergilius exhibet Ge. II 7:

Huc pater, o Lenaee, veni ....

Tuque ades inceptumque una decurre laborem! Ovidius Phoebum compellat, ut adsit coeptis (Rem. 704), ac pergit:

Phoebus adest, sonuere lyrae, sonuere pharetrae; atque ait epistula I 5 ex Ponto, v. 1 1 :

Non libet in tahs animum contendere curas,

Nec venit ad duros Musa vocata Getas. Quae cum ita sint, non est mirandum, quod colloquii forma poetae nonnumquam utebantur, quo id, quod scire volebant, iis dicebatur. Saepius iam Alexandrinorum temporibus liunc morem invenimus, praesertim cum poetae in Heliconem vel

1) cf. siipia pag. 41.

IKnickeuberg).

5

66

antmm quoddam mente somniantes se viderent, qua de re infra agetur. Golloquium autem cum Musis in sua ipsorum, qua canebant, domo, si ita dicere licet, saepissime habemus apud Ovidium. Qui unum quemque deum ad se arcessit atque cum eo de qiiibuslibet rebus colloquitur '). Ut exempla ad- feram, initio 1. III Artis amatoriae cum Venere agit, quae eum incitat, ut etiam puellis, velut 1. I et II viris, artem amoris canat, atque oratione finita legitur v. 53:

Dixit et e myrto (myrto nam vincta capillos

Gonstiterat) folium granaque pauca dedit.

Sensimus acceptis numen quoque e. q. s. Atque Her. IV 13 de Amore:

Ille mihi primo dubitanti scribere dixit:

»Scribe! Dabit victas ferreus ille manus!« Saepissime id reperitur in Fastis; ut unum e multis exemplum adferam, initio 1. VI deinceps luno et luventus et Goncordia originem lunii mensis deducunt, ante eius torum quasi stantes velut apud Propertium. At poeta pro prudentia sua, ne nemi- nem ex iis laedat, non inter eas diiudicans v. 99 dicit:

Ite pares a me, perierunt iudice formae

Pergama; plus laedunt, quam iuvet una, duae. Singularem amoenitatem praebent versus Fast. V 375 sqq., quibus permultis rebus de Floralibus, unde originem ceperint, cur »versicolore cultu« dea veneretur, aliis ex ipsa Flora quae- sitis, ipsa dea ante eius oculos in auras secessit:

Omnia fmierat: tenues secessit in auras;

Mansit odor: posses scire fuisse deam. Similes locos Petersius in editione Fastorum citat pag. 15.

Amatissimus, ut iam dictum est, Romanorum mos est, quem Gallimachus invenisse videtur, cum a vetustissimi tem- poris vatibus, quantum egomet hucusque observavi, alienus sit, somniando Parnassum aut Heliconem aut quemvis alium Mu- sarum locum quaerentem et visitantem se fingere, ut Musae

1) E Graecorum posterioris teniporis poetis Oppianus initio Cynege- ticorum alterniim inter ipsum et Dianam cantum exhibet, quo petit, ut dea novam poeseos viam ingredientem adiuvet.

67

ipsae in locis ipsarinn sacris poetam doceant. lam Ennium hunc somnum imitatum esse constat, de quo Lucretius I 116 sq. et Gicero Sonm. Scip. 1 et Fronto pag. 1 1 (Naber) loquuntur. Atque Homerus quidem ibi poesin eum docuisse videtur, ut auctor est Gicero et scholiasta ad Persium, qui ad huius epilogum adnotat : »Tangit Ennium, qui dicit se vidisse somniando in Parnasso Homerum sibi dicentem quod eius anima in suo esset corpore.« Propertius porro c. III 2 hisce incipit:

Visus eram molli recubans Heliconis in umbra,

Gum me Gastalia speculans ex arbore Phoebus

Sic ait, aurata nixus ad antra lyra e. q. s. Atque etiam Horatius de eadem re cogitasse videtur c. I 12, 5. Errat autem Petersius in prolegomenis ad Ovidii Fastos, cum utrumque morem et Musas arcessendi et ad Musarum loca somno transgrediendi unam eandemque rem habeat; duas esse ii, quos citavi, loci docent.

Hinc etiam, ni falHmur, originem ceperunt loci ut in Ver- gilii cat. XI v. 61: »Gamenas adire«, vel initium Hbri VI Fastorum , quo Ovidius lunonis sacrum adit ibique, quod scire vult, quaerit.

Satis de hac re disputatum esse videtur, atque in ipsas deorum invocationes animus trahitur. Ac primum quidem Romanorum poetae, cum initio carminum epicorum precatione utuntur, valde a Graecis differunt, id quod iam Lessingius noster animadvertit ^). Qui Horatii locum interpretatus (A. p. 136 sqq.), quamquam de iis, quae poeta illis versibus dicere vult, certe fallitur, recte vidit, cum exordium carminis epici ex propositione argumenti et ex invocatione numinis constet, Graecorum poetas duas illas res in unam inter se coniunxisse, ut Homeri illud: Mfjriv ccf-iSs, Otd vel in quolibet alio carmine, Romanorum eas plerumque distraxisse. Similem quodannnodo adnotationem Servius ad exordium Aeneidis fecit, nec vero discernit inter Graecorum poetas et Romanorum: »In tres partes dividunt

1) V. recensionem exordii Messiadis Klopstockianae, quae est in epist. XV sqq., edit. Goschianae III p. 360.

5*

G8

poetae carmen suum: proponunt, invocant, narrant. Plerum- que tamen duas res faciunt et ipsam propositionem miscent invocationi, quod in utroque opere Homerus fecit: .... Lu- canus tamen ipsum ordinem pervertit ; primum enim proposuit, inde narravit, postea invocavit.« Exemplum usus graecanici exstat in priscis litteris Latinis, dico incerti auctoris carmen Priami (Baehr. Fr. P. R. p. 52) :

Veterem, Gasmenae, cascam rem volo profari Et Priamum.

Atque etiam postea apud Statium illum Graecorum morem in- venimus, ut invocatio et propositio inter se coniungantur, velut illud Achilleidos initium docet:

Magnanimum Aeaciden formidatamque Tonanti Progeniem et patrio vetitam succedere caelo, Diva, refer! e. q. s.

SimiUter exordium Thebaidos canitur, quamquam expressis verbis Musae invocatio versu demum 41 sequitur.

Omnino autem posteriorum temporum vates aliam con- suetudinem sequebantur, in epicis quidem carminibus. Ver- gihus initio Aeneidis primum nobiscum communicat, quidnam canere veht, ac tum v. 8 Musam adit, ut sibi faveat. Non ahter Lucanus, de quo iam Servius 1. c. observavit:

Bella per Emathios plus quam civilia campos

lusque datum sceleri canimus; ac versu 63:

Sed mihi iam numen (sc. tu es , Gaesar) ; nec si te pectore

vates

Accipiam, Girrhaea veHm secreta moventem SolUcitare deum, Bacchumque avertere Nysa: Tu satis ad dandas Romana in carmina vires! Sihus Itahcus Punica his verbis inchoat: »Ordior arma, quibus caelo se gloria tollit Aeneadum«, ac tum Musam vocat, ut recte bella illa ipsum canere donet. Aequa ratione res seiungit Valerius Flaccus, cuius initium Argonauticorum ita est:

Prima deum magnis canimus freta pervia natis, tum versu 5 : Phoebe, mone ! c. q. s.

69

Eundem usum, quaniquam rarissime, etiam in didactica poesi invenimus, velut initio Vergilii Georgicorum. At saepius hoc in genere et propositiones et invocationes inter se coniuguntur, ut Lucretii de rer. nat. 1. I init. vel Grattii initium :

Dona cano divum, laetas venantibus artes

Auspicio, Diana, tuo !

Quod vero ad locum illum Horatianum attinet, Art. p. 136: Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim : Tortunam Priami cantabo et nobile bellum*. Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? Parturient^) montes, nascetur ridicutus mus. Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte: 'Dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae Qui mores hominum multorum vidit et urbes', non iUud monitum esse arbitror, ut a deo initium capere ciuivis poeta debeat, sed ut magniloquentiam vitet neve maiora promittantur , quam quae deinde praebeantur. Dilu- cida res est; an aliud sibi vult ihud: Parturient montes? Nec dubitandum est, quin futurum esset, ut Horatius Statii Achilleida aeque ac poetae cyclici carmen vituperasset, quamvis a Musis initium capiat. Nec vero infacete Lessingius pro sua scribendi ratione, ut perperam illum Romanorum morem esse demonstret, adicit: »Es ist auch in der That besonders, mit einem stolzen Ich anzufangen, und alsdenn die Musen anzu-

1) E Graecorum poetis imperatorum Romanorum temporibus Oppianus hunc morem imitatus est, qui v. 22 1. I demum hnhet :"tladt, noTvi.ndlu. Aliter initium lib. II Cynegeticorum :

iVTii' S' aye ixoi,, Zrjvbg &i'yitif()f xukUo(fv^e flhi^i], Ild^O-fVf /QvoofiiTQT], Sidvfiov ytvoq 'ATtoXXojvi, EtjTf/Afvat e. q. S. Quaeritur, quisnam de Dianae manu venationis artes acceperit.

2) Futurum ex codd. auctoritate servandum esse puto contra Bent- leium , nam causa cogitari non potest, cur codices optimi et plurimi futurum servent, nisi in arcbetypo contra usum solitum scriptum fuisset. Quoniam autem omnia verba, quae in urio desinant, etiam in primo tempore futuri vim habeant, eo magis, si codices futurum exhibent, id servandum est.

70

rufen, nachdem man schon AUes auf die eigenen Horner ge- nommen hat. Das heisst anklopfen, nachdem man die Thiir schon aufgemacht hat.«

Venimus ad invocationum formulas. Satis notum est Protagoram eam ob causam Homerum vituperasse, quod im- perativo usus Musae praecepisset (atid^-)^ quod indecorum esset adversus deos. Singulare autem et contra opinionem hoc iudicium fuisse totius antiquitatis exempla docent, cum nulla invocationis forma saepius a poetis adhibeatur quam hic verbi modus (nisi, quod per se ipsum patet, haud raro pro im- perativo coniunctivus sciUcet adhortativus ponitur). Et princi- palem locum, ut iam apud Homerum, per omnes aetates im- perativi »dic« et »dicite« obtinuerunt, ut mox videbis. Usitata deinde verba fuerunt: favere, donare, dare, adesse, pandere. Glarissime autem res patere mihi videtur, si deinceps enumero verba, quae maxime inveniuntur:

Dic et dicite : Ennii frg. 224 ; Livii Andron. fr. 1 (insece) ; Tib. III 1, 5; Prop. IV 8, 17; Verg. ecl. VIII 62; Aen. IX 77; Gat. XI 1; Hor. c. III 4, 1 ; III 11, 1 ; Ov. Fast.

V 7; VI 798; Sulp. Sat. 12, Stat. Silv. V 5, 5; Luc. Phars.

VI 515; Gratt.Gyn.99; Nemes. ecl. II 20; Orestis. trag. 350.

Fave: Tib. II 5; Prop. IV 1, 67; Ov. Fast. III 167; ib. 714; IV 1; V 249. Maml. Astr. I 111.

Ades, Adeste : Ov. Ar. am. I 30 ; Fast. VI 652 ; Germanici Arat. init.; Stat. Silv. I 6,7; Anthol. Lat. 151 ; Ser. Samm. 1. med. init. Favens adsis: Verg. Ge. I 18.

Pande, pandite: Verg. Aen. VII 641 =X 163; Ov. Fast. V 693; Met. XV 622; Luc. Phars. III 15; Ponticon praef. 1; Nemes. Gyn. 97; Anth. Lat. 201.

Da, date, donate: Hor. c. saec. 5; Verg. Ge. I 40; Ov. Fast. IV 191; Stat. SU. IV 7 init.; V 3 init.; SU. It. Pun. I 3; XII 390.

xMone: Verg. Aen. VII 37; Ov. Fast. IV 247; V 446; Luc. Phars. I 5.

Memora: Verg. Aen. I 8; Hor. Sat. I 5. 53.

71

carmen concedite: Verg. ecl. VII 21 ; X 1 ;

praecipe: Hor. c. I 24;

move : Ov. Met. X 147 ;

incipe: Luc. Phars. V 217;

submittite: Baehr. P. L. M. IV p. 259; cantate: Tib. IV 2. 21 ; narrate: luv. IV 34. refer: Hor. ep. I 82; Galp. ecl. II 53.

ducite vatem: Manil. Astr. init.; Nem. Gyn. 1)7, Anth. Lat. 201* dirige opus: Ov. Fast. I init. ; VI 483. praemonstra viam: Lucr. VI 92. da cursum: Verg. Ge. I 40. numen sis: Luc. Phars. init. auctor sis: Germ. Phaen. init. causam ede : Ov. Fast. I 93. causas adde: Ov. Fast. II 359. vultus advertite: Stat. Silv. 15. 15. adrideat: Galp. ecl. IV 82. adnuat: Stat. Siiv. V 1. 3. adspirate: Verg. Aen. IX 525. flectite: Sil. Ital. Pun. XIV init. Sumite vires: Prop. II 10, 10. pergite agite: Verg. ecl. VI 13. exaudi me: Precatio Terrae 23.

Pro imperativo vel coniunctivo nonnumquam inter- rogationis forma adhibetur, ita ut poeta ex Musa quaerat, quis superorum nunc se adiuvet, vel quid nunc canere debeat, alia '). Ita VergiHus Aen. IX 77 :

Quis deus, o Musae, tam saeva incendia Teucri

Avertit ? vel Ge. IV 315:

Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem? Hor. carm. I 12:

Quem virum aut heroa lyra vel acri

Tibia sumis celebrare, Glio?

1) cf. Meleagri Steiihanuiii, Anth. Pul IV 1, 1.

72

Sil. Ital. Pun. V 420:

Quis cleus, o Musae, paribus tot funera verbis Evolvat?

Vergilii versum modo citatum hic certe in animo habebat.

Non raro pro invocatione id invenitur, ut poeta cum Musis, quod canere velit, communicet, qua in communica- tione tamen auxihi precationem inesse per se patet. Ita Ga- tullus carmen 68b incipit:

Non possum reticere, deae, qua me AUius in re

luverit e. q. s.

Atque Horatius pronuntiat tantum c. 1 10 se Mercurium ca- nere velle; attamen nemo dubitabit, quin et hoc loco Horati- ano et illo Gatulliano nominis vocatione invocatio dei contine- atur. Aeque in bucolicis carminibus poetae Latini Graecos imitati nomine tantum vocant deos, omissa precatione. lam Theocritus V 80 canebat :

Tal Movaai ^8 (fiXevvTi tiqXv tiXsov rj tov aoiSov

Jdcfviv^) Atque ita Vergilius ecl. III 60 :

Ab love principium, Musae : et 62:

Et me Phoebus amat e. q. s. quibuscum versibus conferas simillimum locum Galpurnii ecl. IV 82 sq. Vergihus in Georgicis pronuntiando se Palem deam et ApoTTniem canere velle ipsa hac forma in illorum deorum auxihum carmen dedicat, 1. III init :

Te quoque, magna Pales, et te, memorande, canemus,

Pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei. Pastor ab Amphryso autem Apollo est, cuius boves ad iUum ThessaHae fluvium vixisse traduntur. Nonnumquam autem ultro sequitur invocatio nonnullis versibus intermissis. Vekit Ge. II init. Vergilius dicit:

Nunc te, Bacche, canam et V. 7 eundem adit, ut novum carmen dicere ipsi praebeat.

1) cf. inscriptionem, quae invenitur in vasciilo Atheniensi in »Arch. Zeifung« XXXII tab. I, et quam Michaelis ita legit:

Movod (Uot, djU(f<i ^Adfjiuvdfjov fi''(joov (X(j^o/li^ (Uidfiv.

73

Quodsi quaeriiiiiis, quidnam invocationes pleruniquc c o n- t i n e a n t, cum illud a diis petitum esse invenimus, ut in universum carmen propitii sint, tum illud, ut rem certam et unam, quam carmine celebraturus est poeta in memoriam eius ducant, ut recte facta canat. Eam vim habent invocationes initio Lu- cretii, Aeneidis, Georgicorum, aliorum. Nonnumquam autem huic deorum precationi nova additur, qua, ut versus pulchri- tudine ac lepore ornentur, petunt. Ita Lucretius I 28 habet :

Quo magis aeternum da dictis, diva, leporem! Atque Horatius a Phoebo c. IV 6, 29 et spiritum poeticum et artem deducit, quibus coniunctis bonus poetae efficiatur eventus magnaeque laudes. Tibullus II 15 eundem deum nominat, ut verba sua in ipsius laudes flectat, i. e. ut versuum pulchritudine carmen excellat, qua sibi laudem paret. Denique Vergilius divum Augustum (Ge. I 40) orat, ut facilem carmini cursum praebeat.

Finem huius rei cum faciamus, alius poetarum usus memo- randus est, qui non raro in carminibus invenitur. Ut enim deos aequiores sibi faciant, vel ut c a u s a m, cur aUum deum pro Musis invocent, adferant, haud raro accidit, ut nonnulla verba exspati- ando invocationi adiciant, quibus haec vel eiusmodi contineantur. Ita Lucretius Venerem pro rerum naturae descriptione compellans ea de re hanc deam sociam scribundis versibus se cupere dicit, »quoniam per eam omne genus animantum concipiatur et quidquam dias in luminis oras exoriatur«. Vergilius etiam Musarum invocationi adicit: »non omnia possumus omnes« (ecl. VIII). Ovidius, cum universos deos initio Metamorphoseon vocet, adicit: »nam vos mutastis et illa«. Gur Erato idem pro Arte amatoria compellat? »Nam tu nomen Amoris habes« (A. a. II 15). Gur Phoebum pro Remediis? »Quoniam medicae opis repertor est« (Rem. 75). Ad Mercurium precibus Horatius convertitur, ut is sibi modos praecipiat, quibus obstinatas pu- ellae aures applicet (c. III 11); causa, cur faciat, est: nam te docilis magistro Movit Amphion lapides canendo.

Gur luvenalis Galliopen, quae ei Musa est historiographiae, adeat, aperit IV 34:

74

Incipe, Galliope, licet et considere; non est Gantandum, res vera agitur. Vergilius (Aen. VII 641) hisce Musas adit:

Pandite nunc Helicona, deae cantusque niovete

Et meministis enim, divae, et memorare potestis! et similiter Ovidius Met. XV 62i2 :

Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum (Scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas) e. q. s. Manilius initio 1. III Pierides precibus adit, ut per saltus ad- huc inaccessos ipsum perducant: nam se non bella, non Pri- amum, non Thebarum excidium, non Punica, non Argonautica canere, sed numeros et ignota rerum nomina mundique casus se in animo habere; ea de causa propitiae Musae oculos sibi advertant. Valerius Flaccus denique 1. III v. 15 canit: Tu mihi nunc causas infandaque proelia, GHo, Pande virum; tibi enim superum data virgo facultas Nosse animos rerumque vias e. q. s.

Imprimis autem hac forma poetae utuntur, cum Gaesares ut numina carminum invocare audeant; onmino hunc morem non tam solitum fuisse haec, quae loquimur, docent. Vergilius copiosis verbis Augustum adit, ut coeptis propitius adnuat (Ge. I init), quoniam mox deorum concilia ut deus habiturus sit et a populo Romano divinis honoribus colatur; adsuescat igitur iam nunc votis vocari. Aeque ManiKus, qui Augustum (Astr. I 10) ea de causa se compellare dicit, quod ilh deo mundus concessus sit, itaque etiam sibi animum viresque facere possit. Inde a Neronis denique temporibus eo ventum est, ut etiam hoc omittere poetis liceret.

Tabula,

quae omnes e litteris Romanis locos collectos, quibus invocationes deorum inveniuntur, continet.

Nomina poet. Roman,

I

Invocantur:

Musae (Catuenae) II

Livius Andron.

(Baehr. F. P. R.) Naevius (ibid.) Ennius (ibid ) Incerti carnien Pri-

ami (ibid.) Pompilius epigr.

(ibid. p. 274) Porcius Licinius Cornelius Severus

(ibid. p. 355) Varro Reatinus (ib.

p. 295) Incerti versus (ibid.

p. 357) Lucilius

Varro, Menippeae

Lucretius CatuDus

Tibullus

Propertius Vergilius

frg 1. Odus.

frg. 1 frg. 1. 224 pag. 52 V. l

frg. L

frg. 467

VI 92 6bb, 1

III 1, 5; IV 2, 21

JIl

IV

II 10;

1, 19

6, 11 ecl. III

IV 1

13;Vn21;

VIII 62;

X 72

84; VI

Dii deaeque ceteri III

Alia numina IV

frg. 7 (luppitei

I 1 sqq. (Venus) 64, 23 (heroes)

61, 11 (Hymenaeus)

II 5 (Phoebus)

IV 1, 67 (Roma)

ecl. III 60 (lupiter et Phoebus) XI (Arethusa)

Ge.Iinit(Diiomnes)

frs. 3

III 1,

IV 8,

Varii loci, qui, quamquam in-

vocationem non continent, ad nostram rem quodammodo spectant.

fr. 30; 155

frg. 2 frg. 1

frg. 3

frg. G99, 700 frg. 201,356, 379, 395

65, 3

I 2, 53; I 9, 47 (spernit invocatio- nem)

Mon. 1. 3

IV 4. 51

Aen. XII 500 Cat. XI 60

76

II

III

IV

17 18

Ver<Tri]ius

Auctor Culicis Horatius

19

Ovidius

Priapea Nux elegia Manilius

Grattius Faliscus

Germanicus

(Phaenom.) Phaedrus Lucanus Persius

Ge. IV 31.^

Aen.18; VII 37; VI [641; IX 77; IX 525; X163

Cat. XI 1

V. 18

Carm. I 12; 124; 126,9;

II 1 38; 1114,1.21;

III 30, 16 ;

IV 3 Sat. I 5, 53 Ep. 1 8, 2 Ar. am. II 15;

11 425; III

348. 467 Met. X 147

XV 622 Fast. II 269.

359

IV 83. 193

V init.

VI 798

III init.

Ge.lT7 fBacchns) „111 init. (Pales) IVinit. (Apollo)

Aen. VI 264 (Dii inferi)

carm. III 1 1 (Mer- curius)

IV 6 (Phoebus) carm. saec. init (Phoeb et Djana)

A. am. I 1 (Amor) II 1 ;IIII; III 15; (idem) - I 30 ; II In (Venus)

II 493 (ApoUo)

III 347 (Phoebus et Bacchusj

Rem. 11 (Cupido)

75.704(Phoeb.) Met. I init. (Dii

omnes) Fast. I 93 (lanus) III 1. 171(Mars) Ili 714 (Bacch.) TV 1 (Venus) IV 191 (Magna

mater) V 183 (Flora) V446.693(Mer-

curius) VI init. (luno) VI 249 (Vesta) VI 483(Bacch.) V1652(Minerva)

I 112 (Fortuna) Cyn. init. (Diana) ib. 99 (eadem)

V. 25

Fast

I 4

TV 247

I 10

V. 1 sqq.

Phars. init

carm. 111 3,70

llero. IV 13 Ar. am. I 525

II 38. 704

1II43. 251.

549. 789 Rem.387.609 Fast. II 542.

584

IV 937 VI 2 13. 226

II 4

II 57; ITI39

IIT prol. 23 Sat. epil. in.

77

II

111

IV

Calpurnius ecl. Cnrmina Einsid-

lensia Silius Italicus

Valerius Flaccus Statius

luvenalis Sulpicia

Ponticon praefatio Neniesianus

Precatio Terrae

(Baehr. P. L. M.

l pag 1H7) Precatio Herbarum

{ ibideni) Antliologia Lat.

(Baehr. P.L M.V)

Serenus Samnio-

nicus Anthologiae Rie-

sianae

I 36

Pun. 1 3

V 420 XII 390 XIV 1

Arg. III 15

V 217 VI 515

Silv. 1 2, 49 IV 7 in.

V 5, 4 Theb. I 41 Ach. I 2

Sat. IV 34 Sat. 1. 12. 59

nr. 151; 183, 35; 201 ; '^22; 420. 17

nr. 672, 28

ecl. I 3i (Faunus) I 22 (luppiter et Phoebusj

Arg. I 5 (Phoeb.)

Sil. I 2, 2 (Paean) I 5, 15 (Diana et Nymphae) 1 6, 7 locus et Saturnus)

Ach. I 9 (Phoebus)

V. 16 (Venus). Cyn. 97 (Diana) ecl. II 20 (Dryades) II 53 (Phoebus) V. 20 (Terra)

V. 7 (Maiestas Her-

barum) N. 198 (Minerva)

lib.med.in.(Phoeb.)

ecl. IV 82

Sil. V 3, in. I 4, 22

XI init XIV 467

Sat. I 79

Cyn. 13. 77 ecl. I 35

N. 39; 137: 183: 276

Index.

Exordium 1

Pars prior: Qui dii invocentur 3

I. de numinibus Romanis genuinis 3

II. de Musis 6

de necessitudine inter Nyniphas et Musas 7

invocationes Musarum : U

de gentilicibus earum et patronymicis 14

de singulis ex iis 15

quibus epithetis in invocationibus ornentur . . . '21

III. invocationes ceterorum deorum: . 23

oninium vel maioris eorum partis . « 27

ApoUinis 28

de Hercule Musarum et Gratiis 29

ApoUinis una cum Musis et Baccho . . . . . .30

cum love 32

cum Diana . 33

ut dei salubritatis 35

Mercurii 35

Minervae 36

Veneris 36

Amoris et Hymenaei 38

lunonis 39

Martis 39

Vestae 40

reliquorum deorum 40

IV. invocationes aliorum numinum 41

Caesarum 43

loci singulares 47

Pars altera:

I. Quibus locis invocationes inveniantur : 49

initio carminum 50

minorum t ... 50

de Propertii libris 52

excursus de frequentia invociitionuni apud ununi

quemque poetam •'>•)

maiorum 58

79

... pag

gravioruni parlmni initio 59

transitionis vim invocationes habent 62

quolibet carminum loco sine certa causa 62

in fine carminum 63

11. De invocationum formulis 64

quibus locis versatos deos suos poetae cogitaverint . . .64

quomodo Romani a Graecis differant 67

de formulis : 70

imperativo 70

interrogatione 71

communicant poetae cum diis de carminibus faciendis . 72

quid invocationibus contineatur 73

adiciunt poetae causam, cur deum vocent 73

tabula invocationum . 75

lex libelli . 78

VJTA.

Natus suni, Fridericus Adolphus Knickenberg, a. d. VITI, Id. Febr, anni h. s. LXIII, Dusseldorfii e patre Friderico, matre Guilelma e gente Lemcke, quos adhuc superstites pie veneror. Fidei addictus sum catholicae. Octo annos natus una cum parentibus Sigmaringiam, in Suevorum oppidum Zolleranum, commigravi, quae adhuc sedes parentum est. Ibique in gymnasium regium receptus anno h. s. LXXXIV maturi- tatis testimonio munitus, ut classicis quae vocantur studiis operam darem, Monasterium Guestfalorum me contuli, ubi imprimis me vv. cl. cl. I. M. Stahlius, Langenius, Milchhoefer, lacobi docuerunt. Unius anni spatio transacto Monacensem academiaDi adii, ubi hisce prae omnibus litterarum artiumque magistris usus sum: Henrico de Brunn, qui consue- tudine sua et multis beneficiis me exornavit, Christio, Schoellio, Carriere, lulio.

Anni denique LXXXVI semestri ineunte aebtivo Marpurgum profectus sum, ubi philologiae studia persequi et ad finem perducere animus ferebat. Hac in nostia alma Philippina academia scholis per tres fere annos interfui, cum aliorum tum doctissimorum virorum ac prae- clarissimorum Leopoldi Schmidtii, Theodori Birtii, quorum uterque con- silio et humanitate optime de me meritus est, Wissowae philologis, Niesei, Varrentrappii, Lenzii historicis, Theobaldi Fischeri geographicis, Bergmanni, Coheni philosophicis. Seminariis Monasterii et Monaci et philologo et archaeologico interfui, Marpurgi vero philologo, historico, geographico, philosophico vv. cl. cl. Leopoldo Schmidtio, Birtio, Nieseo, Fischero, Bergmanno rectoribus.

Quibus viris omnibus ob merita in me coUocata gratias nunc habeo maximas semperque habebo.